Aufsatz 
De Sophoclis Philocteta
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

tem illam tragoediae propriam elfectricem metus putemus. Inde autem cognoscimus, in hac pocena cardinem argumenti non versari, ut in Oedipo rege, sed aliunde illum petendum esse ut in Oedipo in Colono versante, cujus tragoediae et ipsius cardo non jam in puniendis sceleribus vertitur. Erat autem ſatis constitutum ut Troja non expugnaretur nisi post decem annos atque ope Philoctetae arcusque quem gerebat, divini; sic illum esse quasi instrumentum deorum intelligimus, quo usi ſata belli Trojani rege- rent. Ut autem fato inserviat, et per decem annos illam a diis inflictam poenam eum luere scimus et ad postremum tamdiu vehementissima per- pesso necesse esse summum officium praestrare iisdem Atridis, quorum Jussu ob tetrum morbum expositus erat in quosque per decem illos ae- rumnosissimos annos intimum odium conceperat. Omnia igitur hoc in viro insunt, quae spectantibus religionem injiciant cumque religione con- junctam miserationem.

Quibus cognitis intelligimus, non meram calamitatem hac tragoe- dia ob oculos poni, non meram fortitudinem atque constantiam hac cala- mitate spectatam celebrari, sed religione tacti numen divinum in rebus humanis agitans suspicamur. Verum adhuo nihil respeximus nisi perpes- sionem laborum metum et miserationem excitantem; Aristoteles autem po- stulat, ut tragoedia sit edéssas aν⁄α, qua de re sic loquitur:(c. 6.), 2*ιν, inquit, 5)10 ręayudrar ⁴εᷣαννς(quem antea νϑν appella- vit.) 1ο ααeνκ̈ μμνασ⁶ε εsευ ον deνισέ ν, TOdεεοο Qτραάν εον εμαα ⁸εςα uovlds zuld νανοανανοωνεdo.dl Y'³ο 7 25,εεμον⁶έα εν τοέςε εεε ᷣααι qτν 1εμιμοο nοeνς 29uν,°d e016·16. Et alio loco ita loquitur: doν εμν o? να oοςμν ν εινοο Iis rꝑcνννον, dεντεοον σς à e. Quod quoniam neminem fugere potest maxima alacritate omnibusque artibus adhibitis id agi ut summus difficul- tatibus oblatis Philoctetes Trojam abducatur, res exponere supersedentibus nobis restat ut inquiramus, an actio tragoediae accomodata sit, quod in dubium vocari posse videtur, quum, in quo versatur periculo Philoctetes, ut Hermanni verbis utar, id ejusmodi sit, ut salutem potius ei quam mala allaturum sit. Et Aristotelem dicentem audimus(c. 13.): arαeνκQ doœα rdνα⁵ο Sovra Adν Aerαανεν odx elg sLuElay dr ducuxlæs ddd 00- vavrtoy es edruxtas els Susugtan eamque ob causam Euripidem 1απeυάνακαμεατον appellantem. Si igitur Philoctetes earum tragoediarum est, quarum ar- gumentum els suτνeies εν Ʒυsuptae aerν, non est tragoedia ad Aristo- telis sententiam. Quid, Oedipus in Colono versans tragoedianon est? Hujus qouque tragoediae omnes res eo tendunt, ut Oedipus aerumnosa vita liberetur. At non liberatur nisi mortuus. Hoc quidem verum est; sed neque illud negare potest, neque mors in tragoedia desideratur; nam et Aristoteles nihil postulat nisi ut calamitas irruat et sunt tragoediae ve-