Aufsatz 
De Sophoclis Philocteta
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

cione ac mein Philootetam per omnes miserae conditionis vicissitudines cogitatione comitemur admiremurque poetae artem, qua cemmovere animos sciverit; sed hic tantum ille metus est, qua alii metuimus, non ille quo spectantes aliquem horrida calamitate obrutum nobis metuimus, quem Ari- stoteles dicit(c. 13.)* Ʒμαἀσιν esse. Nam quum quae non accidere arbritamur nisi dissimili nostri, ea metum nobis non injiciant, recte de- monstravit Lessingius*), Aristotelem illis verbis non metum priore Ioco positum significasse, sed posteriore.

Aut igitur Philoctetes non est absolutarum tragoediarum aut in- est horrendum quoddam, propter quod aerumnis affectum videmus Philo- ctetam. Hoc vero aut intra fabulam ipsam accidit aut extra fabulam po- situm est.(cf. I. I. c. 14.) Intra nostram fahulam talia non accidunt; sed quae accidunt non aliud quam docent, quomodo fieri potuerit ut Philocte- tes in magnum peccatum incideret. Quamvis magnus sit vir, amicus cul- torque deorum, tamen pertinax est. Cujusmodi homo in deos peccare potest. Et laesit deos, quum Chrysae latens altare, in quo Graecis sacri- ficandum erat, si Trojam capi volebant, investigatum Graecis indicaret. Quam quidem negat Hermannus(ad v. 194.) causam calamitatis esse; sed quum duarum fabularum, quarum altera tradebatur, suis Philoctetes sagittis, altera serpente in insula Chrysa vulneratus esse, posteriorem elegerit Sophocles, eam ob caussam id eum fecisse dubitari non potest, ut poenae caussa morbum inflictum esse Philoctetae appareret. Quod eo comprobatur, quod primum morbus eum ad modum depingitur, ut nemi- nem fugiat, superare eum quam vehementissimos, quibus homines affligi soleant, morbos; quamobrem Philoctetes, ille heros, quem Hercules arcu suo dignum censet, terribilem dolorem fortitudine sua supprimere non va- let, sed clamores tollit, quibus non fortitudine destitutum se manifestat, sed dolores humanas vires excedere ostendit. Qua gravi numinis prae- sentia cum percutiantur spectatorum avimi, longe absunt, ut desiderio pul- chri delicato vexentur, clamoribus viri pulsati. Deinde autem pius Neo- ptolemus certis verbis et adversus chorum et adversus Philoctetam ipsum prolatis, a diis poenae caussa immissum morbum esse monet. v. v. 191. ed. Herm. et vv. 1310 sqq. Spectamus igitur illum, qui is ebroxias st Nvεςoρlaν ara ,Auxs 0 9 JiA⁴ a‿᷑neiar AA* aAueriæn Ledννr(e. 13.), quam quum optimus quisque facere possit, nobis quoque timemus ne in simile peccatum incidamus. Videmus quidem Philoctetam non intra hanc fabulam ex prosperitate in calamitatem dejectum, sed ab initio calamitate afflictum conspicimus, neque vero hoc impedit, quominus hanc calamita-

*) In libro quem inscripsit: Hamburg. Dramaturgie P. II. sect. LXXV. sqq.