— 5—
minentis mali metu animos vehementius quam conspectu pracsentis mo- veri. Unde factum est, ut metum Aristoteles in tragoedia requireret. Cum metu autem conjuncta est miseratio. Nam cui metuimus, eum dole- mus miserum fieri: quod cadit in illos, quos vel omnino insontes, vel ob- culpam scelrere vacuam vel propter crimen impar poecnae malis affectos conspicimus. De ſati necessitate, quae mala illa adduceret, non ita sen- tiebant tragici veteres, ut hodie nonnullis videtur. Nam usi quidem ea sunt saepe, immo plerumque, verum non quod eam in tragoedia necessa- riam putarent, sed quod, quum omnem hominum vitam fatis regi crederent, magna erat ubertas argumentorum, in quibus fati insignes quaedam par- tes essent; qua opportunitate si non essent usi, tanto id magis mirandum foret, quod eos latere non potuit, mala, quae propter immutabilem fatorum legem evitari non licet, multo terribiliora esse iis malis, quorum aliqua tamen declinandi spes est relicta.
Haec vir summus, quibus recte quidem prohiberé vult, quominus aliena in antiquitatem transſerantur, quibus iisdem propter aestheticorum ut ita dicam recentium non paucorum levitatem indignatione quadam ab- reptus, ea quoque impugnare mihi videtur, quae a veterum ingenio non aphorreant. Etsi recte postulat, ut ab ingenio veterum perspecto profi- ciscentes de eorum scriptis judicemus, tamen ut ceteris exclusis ad ipsam tragoediam aggrediar, partim, quum tragoediae quaedam pulcherrimae ae- tatem tulerint, non ab uno Aristotele haec cognitio haurienda est, partim idem Aristoteles plus docet quam profert Hermannus. Ceterum quis est qui confidenter contendat, plane omnia, quae philosophus ille de tragoe- dia senserit, in hoc libro, quem de arte poetica composituff habemus, ex- pressa esse? Simul vero considerandum est, ut ubique sic etiam inter Graecos, quum non omnes, imo perpauci poetae veram tragoediae speciem, sibi finxerint, alium aliam speciem cogitatione ac mente complexum ha- buisse, ut fieri posset, ut quam speciem Hermannus affert poetarum vete- rum in meutibus insedisse, ea multorum quidem in mentibus insideret, ne- que vero in mente cujusque.
At aggrediamur ad Aristotelis verba. Hic cap. 6. ejus quem dixi libri(ex rec. Bekkeri) ita tragoediam definit: Laαν ο reoan a alεx xędssu³ eouDalas ds Tε⁴εa‿ς, l⁸os 1Xolrs, 3G,Al AT Leeis 1rAsον 15, 62DT 2 ·ες ‿οε⁵uν⁵ Dederae va˙, ο ᷣ mbrapyAas, NI kAlos 2ar O4 rrα⁵νονα T-„„ Tro r⁴ο*⁵τν màdeᷣdruν adaσνν Verum est, nihil hic de fati neces- sitate dici; sed insunt quibus demonstretur, Aristotelem in tragoedia non modo id genus factorum cognosse, in quo praecipua conspiceretur fortitudo atque animi magnitudo. Quod ut magis patcat, nobis necesse est Aristo- telem hanc sententiam explicantem audire. Qua in expositione. haec


