Aufsatz 
De Sophoclei ingenii principio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

17

quae beatos reddat singulos, in ultima sua tragoedia exposuit Sophocles, Oedipum in

scenam producens senem senex ipse, Coloni beato vitae exitu potitum. Cujus sapien-

tiam, experiendis vitae calamitatibus partam, jam in Antigones fine Chorus significavit: n014, 10 Oored eddααιαωοεας

0Groy Sr⁴ꝓναιꝑ ε τ àe dͦ0de Lundey doeεετενκꝑ εμέωeμω q⅛ε uer⁴eνας νρσ⁴ς νν vmπηααρσνινν. crorlocve* pzjod τ ooved Sdiexν.

III. 1) Itaque in Oedipi Colonei parte prima,(vers. 1 719), Oedipum jam non agere videmus, sed cum in considerandis suis factis versetur, more heroum relicto, quae invitus gesserat, non agnoscit, crimine se purgat, fatique in se vim respuit omnino. Habet enim propitia utriusque officii numina, cum Juppiter et Apollo, politici Dii, bea- tum laborum finem in ipsarum Eumenidum luco, familiae jura tuentium, sibi obventurum esse promiserint.

2) Dignum tamen beatitudine illa Oedipus se ipse praestabit: et haec est sola tragica actio, quae sibi relinquatur exsequenda; continetur autem secunda tragoediae parte,(vers. 720 1499). Nam cum conjunctionem et concordiam officiorum in sa- pientia Oedipi expressam videamus, sacris faciendis utramque legem colentis, et cum natura divina penitus reconciliati, jam ostendet heros ipsis suis actionibus potentiam illam prope divinam, quam receperit in sese. Itaque quamvis singula finitaque persona, tamen potentia fati sublata, ipse fata rerumque eventus et civitatium salutem in sua habet potestate, cum eam civitatem, quae Oedipi sepulero fuerit potita, victricem fore Deus praedixerit. Quamobrem jam vitae commoda, studiaque humana Oedipus non curat, ut qui tendat ad majora; atque cum et Creon et Polynices eum abducere conen- tur, ipsis ut parent victoriam, humana illa commoda non filiis, qui patrem domo ex- pulerunt, et ne nunc quidem pietate, sed propriae utilitatis ratione ducuntur, pollicetur Oedipus, sed Atheniensium reipublicae, quod tanta exulem hospitalitate exceperit. At- que cum heroi, qui humanas res sua dirigit voluntate, opponantur homines, finitis suis inservientes commodis,(Eteocles enim regnum contra jus fasque gestit retinere, Polynices autem suum jus in patriae perniciem persequitur), jam non a fato abri- piuntur ejusmodi personae, ut in prioribus fabulis, in quibus primas adhuc sustinebant partes, sed hoc loco ipsa Oedipi imprecatio mortem iis minitantis fatum est, quo per- eunt. Eumenides enim, quae fratres perditurae sunt, ipsae nœrdds EOuryles vocantur: neque exstat omnino aliud fatum, nisi quod fluere videatur ex ipsius herois persona.

6 C