18
3) Beatam autem mortem, quam tali modo meruit Oedipus, in tertia tragoe- diae parte,(vers. 1500— 1779), videmus ei evenire, cum Juppiter fulmine misso internum lumen Oedipo ita reddat, ut heros a nullo ductus, immo vero ipse Theseum, filias comi- tesque ad eum ducens locum, quo sibi moriendum sit, Theseo solo aspiciente, divino miraculo auferatur. Luctum gemitumque filiarum Theseus et Chorus inhibent, quod Deorum naturam penitus adaequaverit Oedipus. Cum autem, ut diximus, heros ea pace, qua divina voluntas auctoritati et potestati ejus committitur, frui non possit, nisi non agat, actio tamen tragoediae sit necessaria, jam ad Euripidearum fabularum prin- cipium devoluti sumus, exhibentium ejusmodi actiones, quibus ipsa divina officia heros sibi subjicere moliatur, quippe qui singulam suam personam ceteris omnibus antepo- nens, Deorum jussa non curet. Sed et alia in Euripideis tragoediis vidimus locum habere, quae tamen hic recensere, a proposito nostro esset alienum. Quare finem im- ponamus commentariolo, cui si veniam petamus, petenda videri possit maxime, quod quae a libera imaginandi facultate orta sint, ea ipsa ad necessitatem quandam revocare tentaverimus..
MICHELET, Professor.


