Aufsatz 
De Sophoclei ingenii principio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16

Comparet quin etiam in heroibus ipsis utriusque legis potentia, cum et Creon et Antigone juris, quod laedunt, ipsi sint participes; Creonti enim uxor et liberi sunt, Antigone regia domo orta est. Itaque violatum jus cum sibi ipsis violaverint, Creontis quidem uxor et filius Antigonae sponsus intereunt, Antigone vero ipsa morte est mul- ctanda, quia universae civitatis voluntati a rege proclamatae se opposuit. Jure autem se obituram esse, jam non ignorat, cum dicit:Si haec Diis placent, iis malis, quae patimur, peccasse nos conſfiteinur; nec si Creon peccat, majora patietur mala, quam quibus ipse me affecerit). Perpetrata igitur re, intelligit heroina,(id, quod antea quidem noluerat), alteri legi idem jus esse tribuendum. Sed Creon quoque a singulo suo affectu, etsi tardius recedens, quam ut Antigonen et Haemonem possit servare, cum etiam prius humare Polynicen, officium sunm esse duxerit, paruit tandem Tiresiae consilio nuntiantis, aras civitatium vicinarum foedatas esse avibus, quae distracti cada- veris membra aris imposuerint, Deosque superos, quibus mortuus obtrudatur invitis, civitates omnes, quarum arae fuerint pollutae, excitare, ut ad bellum cum Thebanis consurgant. Unde apparet, qui familiam funere intermisso violaverit, illum civitatem laesurum esse ipsam, quippe quae familiae integritate nitatur atque fulciatur. Itaque infernis numinibus offensis, superni quoque Dii offenduntur, et contra: jamque non alterutra tantum lex violatur, sed qui utramvis laeserit, laedet etiam utramque.

Ex hoc Antigones argumento potest colligi, hac in fabula Sophoclem ad sum- mam maturitatem non suum modo principium, sed et totam pertulisse tragicam poësin. Matura quin etiam aetate illam fabulam conscripsit Sophocles, nec ulla plausu tam in- genti videtur fuisse excepta, cum Atheniensium populus digno tum demum praemio poëtam affici putaret, si una cum Pericle classi praefecisset, quae Samum expugnaret. Cum autem videamus in Antigone non alteram modo legem, sed utramque ea ipsa actione infringi, qua alteram tamen velis conservare, monet fabula, ne uni tantum legi nos addicamus, quippe quae totam hominis divinam naturam, sive omnium officiorum descriptionem absolvere possit nunquam. Singulo autem affectu rejecto, cum jam agi ommino non possit,(agimus enim non nisi affectu aliquo dueti), eam affectuum libera- tionem habemus, quae senectuti reservatur, ipsi nihil agenti, sed quae gesta sint, sive a se, sive ab aliis, consideranti. Illam autem quietam cogitationem, sive sapientiam,

¹) Vers. 925 928: A²l et εeνοd 166 korly 2 eoe aud³d, nανντεε uspOue εαενrss: 2* old' dαςρι⁴νουασι, ⁴ά mχααάυν⁴ 4. ϑ◻01ε*, 1)*α ρςσσό εοιαςαν αα‿.

quae