13
potest amplius, quam liberae actionis conditio, sive potius oecasio; quae enim olim egerat Oedipus, Polybi alumnus, ea nune Regem impellunt ad actionem, quam in tra- goedia videmus expositam. Etenim civitati gravi morbo laboranti remediuam quaesitu- rus, Delphos Creontem cum misisset, qui Apollinis consuleret oraculum, sors datur a Deo, interfectorem Laji civitate esse expellendum. Oedipus autem, explorato tam sa- gaciter, quid sit homo, qui sit ipse, nesciens, et a regis interfectore acerbissimas se poenas expetiturum esse, publice professus, pedetentim, sed certo et immutabili consilio, eoque acrius, quo apparent clarius, horrida sua fata explicat atque evolvit; reque pa- tefacta, se obcaecat ipsum, quod obcaecato animo, quae debuerit, non vidit.
Itaque cum Oedipi facinora, quae in fati adhuc posita sunt arbitrio, nequaquam tragoedia comprehendantur, in eo potius fabula versatur, ut quae antea improvidus commiserit, ea heros nunc in suam culpam suamque transferat conscientiam. Sic me- lius Ajace potentiam fati frangit Oedipus, qui ne istis quidem terminis actionem suam eircumscribit; nam cum civitati se consulere existimet, se ipsum impia patris caede nefariisque cum matre nuptiis familiam graviter laesisse intelligit. Quam ut vindicet de se ipso, civitatis jura violat;?rex enim factus propter insignia sua in rempublicam merita, soluto Sphingis aenigmate, regno non sine magno potest civitatis detrimento se spoliare, quia filii de imperio dimicaturi, pericula Thebis ereabunt maxima.
2) Jam huic fabulae, in qua heros civitatem laedit, familiam ulciscendo antea ab ipso violatam, Electra fabula opponitur heroem inducens, qui contra, cum civitatem antea laesam ulciscatur, familiam violat. Clytemnestrae enim facinus Agamemnonis caede civitatem et matrimonii jura, quae pro civitatium fundamentis habentur, violantis, initium agendi, sive conditio est, unde tragica Orestis et Electrae actio oriatur. Quod tamen punire conantur, jure id destituitur non omni, cum Clytemnestra mortem infe- rens Agamemnoni, familiam sit ulta, immolata Iphigenia laesam.(Quamobrem fieri potest, ut alterius fabulae conditio argumentum sit et finis fabulae alterius, quae si rursus ex alia tragica actione trahit originem, eum tragoediarum ordinem videmus con- stitutum, quem Graeci rolονναάν nominant, et cujus exstat exemplum in tribus Aeschyli fabulis domus Pelopidarum fata exponentibus.
Cum autem idem argumentum et ab Aeschylo et a Sophocle inveniamus traeta- tum, haud ab re erit, paucis absolvere, quibusnam rebus, suum quisque principium secuti, inter se differant. Etenim cum Aeschylus fatalem necessitatem Tantalidis impen- dentem in cogitationem adducat semper, ex humano omnia corde profecta videntur apud Sophoclem. Consulit quidem et Sophocleus Orestes oraculum Apollinis, non tamen, utrum ulciscatur patrem, necne,(de ea enim re jam dudum apud se constituerat), sed„quo-


