12
immortali potior virtute, ut licet videre. Et tibi quoque,(pro certo scito), continget, ex illis laboribus gloriosam ut consequaris vitam; Trojam enim reversus, primum qui- dem gravi tuo liberabere morbo, dein virtute omnium ex toto exercitu praestantissimus habitus, Paridem malorum horum auctorem meis sagittis vita privabis, Trojamque ca- pies“ ¹). Confirmato igitur oraculo jussis Deorum, Philocteta Lemni locis, fontibus silvisque valedicens, mora interposita nulla, navem ascendit. Morbo autem fatali non prius liberabitur, quam ad Trojana littora appulerit; in ipsa enim fabula fatum non- dum vincitur, sed victum iri aliquando fatalem necessitatem, spes est certissima. Ser- vaturque heros, quia, cum malum suum etiam„amare“(rεοꝓνειν) didicerit, fatum nec- impatientia offendit, obedientiaque pacat. Feustra igitur et se ipse, ut Ajax, interfi- cere conatur, et ex Neoptolemo petit, ut, sicut Herculem, se comburat; jam enim morte sua non opus est, ut Deorum in se excipiat consilia, cum caput nostrae tragoediae in eo potius versetur, ut voluntate ipsa fati exsequenda, suae heros gloriae consulturus sit. Quare heros, Deorum auctoritate mentem occupante, neque suis tantum commodis, nec nuda fati necessitate ad agendum compellitur; sed ambobus his momentis in unum confusis, jam ad eam Sophoclei ingenii stationem accessimus, in qua civitatis et familiae jura tragoediarum argumenta constituunt: nam in illis demum officiis divinum numen pro caeco fato haberi desinit, cum affectibus studiisque heroum penitus conjunctum.
II. 1) Jam vero hujusmodi heroes, ad quos Herculem ex machina non opus est descendere, ut suos affectus legibus impleant divinis, sed qui illa agendi consilia sibi ipsi proponunt, invenimus in Oedipode Rege, Electra et Antigone. In Oedi- pode autem Rege cum heros rerum, quas antea gessit, inscius sit, fati potentia non- dum prorsus evanescit, vetus Oedipo oraculum iis potissimum explente actionibus, qui- bus impedire conabatur. Cum tamen in ipsa fabula libere omnia, nec per imprudentiam fiant, sed ex proposito, fatum e tragica actione exterminatum ipsa, jam nihil esse
¹) Vers. 1418— 1428: ⁴αν πςρα ⁴έμνςε*⁶σωι τ⁴ιeφςσ εέεμέαας Lε ναε, Ogονν ποωνmα⁵αάχαςσ mαα dιεκενεε⁵ειeν ndνv, Aϑ⁴⁶̈[ωνμι(ς⸗ν 1.ν, d 7110 α°JN0. ⁴ ⁶³⁶, Gασ ισ, 0r dꝙtleras αενειν, tr 1G, dν τ⁴υeβ εεαε εαισσ lov. 249 ³ Gινν ⁷α2ς 9½*½ν 15 Thwiν˙ον T6εευμα, eν uε»6douν νπακsοειν dueνααν, d„ετ* 16 1 τ9? εαινσνεεςᷣ οςρareluαds, Hdοmν νμένπ, do 1dνν aεοςσ ααeση⁴άν εeρν 16o4ιι τος ειμοσι„οꝓρρας εου, m490ες, 1 1001.—


