Aufsatz 
De Sophoclei ingenii principio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

eum addidisse putari Potest Sophocles, ne solito brevior esset fabula. Cum autem fu- nere mortuum ornare, officium sit, quod a familiae membris debeat praestari, officia tamen humana nondum praecipuum nostrae tragoediae argumentum constituant, non primae personae hac lege compelluntur, sed secundae, Tecmessa, Ajacis pellex, Teucer, frater ejus spurius, et Ulysses. Itaque per eos, qui legitimae familiae non annumeran- tur, eumque, qui alienus est omnimodo, funus Ajaci paratur. Et ut jura familiae hoe modo non vere exprimuntur, ita nec de civitatis certis et distinctis hie agitur officiis; quamvis enim negent Agamemnon et Menelaus, Ajacem dignum esse, qui sepulcro ho- noretur, quod regi Graecorum mortem tentaverit inferre, tamen principum Graecoorum Agamemnon non rex est legitimus, nec quae singulis Graecis erga suam civitatem, ea Ajaci erga totam Graeciam aequabiliter injunguntur officia.

3) Morte heros singulam suam finitamque personam cum exuerit, suaque ipse actione expleverit voluntatem fati, jam habemus fabulam, in qua heros, quamvis familiae civitatisque leges nec ipse exsequatur, fati tamen voluntati, simulatque declaratur, li- beram suam ipse accommodat actionem, etsi prius propriam voluntatem maxima cum obstinatione sit tuitus. Et quidem cum Philoctetae indoles sit pertinax, sibi con- stans, gravissimorumque patiens laborum, Neoptolemum, candidum juvenem omnique vacantem fallacia, Ulysses callidissimus et fraude potius, quam manibus rem gerens, eo adduxit, ut per mendacium Philoctetaeis potiri conaretur telis. Exstabat enim oraculum, Trojam nisi per Achillis filium, Neoptolemum, Philoctetamque, Heracleorum telorum dominum expugnari non posse. Cum tamen, excepto Neoptolemo, cujus in malo con- silio inconstantiam laudat Aristoteles in Ethicis ¹), heroes in sua perstarent sententia, Ulysses in Philocteta Trojam perducendo, in Atridarum odio Philocteta,(jure ta- men Atridas et Ulyssem Philocteta oderat; deserta enim in insula pede graviter labo- rantem reges exposuerant), res expediri non posse videbatur, silente aut certe ad obligandos heroum animos fato jam non valente, quippe quo nullum omnino continea- tur jussum, sed conditiones tantum Trojae capiendae signiſicentur.

Itaque domum cum Neoptolemo Philocteta, Ulysses infecta re Trojam navigaturi erant, cum Hercules, Philoctetae amicus, voluntatem Deorum Deus ipse factus, coelesti sede relicta, apertius ita declaravit:Primum iibi dicam, quos ipse perpessus labores,

¹) Ethic. Nicomach. VII, 9,§. 4.(meae editionis): Eiod ds εκε,? 10e O6ᷣασmόάotν ˙uενοuν 00 d4 d*ναιρααασεασσ 00» 4 1 adowr,) r00 oqoulsous 6 Neomr*ενοs u 101 0⁴* 500ν oux 4éusie, aAla xaxi: 1⁵ zae. 61&εν˙εέιν½υαάχέν‿mραχααν 6mei*ον 6 dnd rod Odvuoutec weroͤe- gdoεα o 7% 1de òd de 5oe rre egriy dr⁵ααστοs, obre †x⁴ĩdos, otrs dxçurh d*** 5

6*Aσφφ.

B 2