10
ipso non rejicitur, sed quia moderatio et sapientia deest Ajaci, Minerva heroi infensa est, quod se non satis coluerit. Etenim quondam Deae in Graecorum cum Trojanis proelio eum excitanti, cruentam ut manum hostibus immitteret, procax traditur respon- disse, ceteros opus esse ut adjuavet Dea Argivos, suam vero aciem ruptum iri nunquam. Quocirca non tam fatum heros offendit, quam Deam; videmusque eum etiam reliquos in Deos arrogantem se praestitisse: nam cum pater, Deo semper socio, hasta vincere hortaretur, gloriatus est Ajax, Diis juvantibus et eum, qui nullus sit, victoria facile potiturum, se vero et sine Diis adipisci gloriam conſidere. Cui superbiae in prima fa- bulae scena Minerva et Ulysses, qui moderationis personam gerit, debilitatem humani generis Deorumque potentiam opponunt, cum Minerva de se praedicat, et videntes ocu- los posse ab ipsa obcaecari, humanasque res uno eodemque die et crescere et incli- nari; assentitque Ulysses, qui Deo parante quidquam ſieri non posse negat, homines- que omnes nihil esse aliud contendit, quam imagines levesque umbras. Haec Deorum potentia in Ajacem irruit tota; cum enim noctu assurgat, misera ut morte ductores Danaüm obtruncet, disturbata mente in armenta Graecorum irrumpit, latamque stragem pecorum edit. Itaque cum Ajax per ultionem famae suae studeat inservire, majus sibi parat dedecus, neque quem vult honorem recuperat. Mentis tamen suae rursus compos factus, magnitudineque calamitatis oppressus, vita se in posterum frui posse ne- gat, cum, primus ante Trojam vir, dedecore sit obrutus.
Heros autem mortem sibi ipse inferens, potentiam fati incipit imminuere, cum jam ne praestituatur quidem a fato ejus interitus; quamvis enim facinora sua morte digna Ajax jam patraverit, nihilominus Teucro Calchas oraculam expromit, uno solo die Mi- nervam heroi esse infensam, futuro salvo, si per hunc diem intra tentoria possit retineri. Tali tamen rerum eventui, qui ipse non fati voluntati, sed propinquorum Ajacis com- mitteretur prudentiae, ferox herois ingenium accommodare se potuisset nunquam; addit enim vates:„Superbiora et inutilia corpora opprimi calamitatibus a Diis immissis, si qui natus homo, hominis quae non sint, cogitet“ ¹). Itaque quamvis interire necesse sit Ajaci, humanam sortem superare conato, tamen libera morte Divorum iram cum placaverit, dignus est, qui funeris perfunctus honoribus, in aeternam illam umbrarum sedem excipiatur. Quare fabulae finis non supervacaneus est, nec eo tantum consilio —
¹1) Vers. 758— 761:— 3 Tu% TEOσσ*&κ ννα GCGμόμόεα Iinrεεν 5μαααεεαις 19 G ϑειφ υαννρσαεας, Eαοe% dvriνς, derio νιμιοαρμωι ρμνιισσν 6Aαατν, έᷣπεεα ε H2υᷣι ενιιωπμω ꝙρσνε.


