Aufsatz 
De Sophoclei ingenii principio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

ejusque filiam Jolen pellicem mittat Trachinem, Jovique gratias acturus in Cenaeo promontorio sacra paret. Quibus rebus sua virtute gestis, heroem divinis humanisque legibus nequaquam obtemperare constat, quia uxore haud carens, pellicem armis sibi comparat. Itaque heros majore necessitatis potentia superatur, quae uxorem ipsam, cujus ille amorem offenderat, ad heroem adhibet perdendum; non enim ex voluntate Dejanira, sed Per imprudentiam agit, quia tunicam Nessi Centauri sanguine tinctam Herculis amorem sibi reconciliaturam esse putans, flebili modo eum interficit: impru- denter autem facta semper fato veteres jure attribuunt, cum casu fiant.

At heros fato correptus sortemque omnibus communem non effugiens, quamquam ipse id non egit, ut cum fato se reconciliaret, sed externa causa eo adductus est, ta- men fatum non recusat. Quinimmo licet antea nesciverit, quid sibi voluerit Deus, li- beram ab omni labore vitam pollicendo, nune ipse ita explicat oraculum, ut mortem suam haud dubie indicatam fuisse opinetur: mortuis enim naullum affuturum laborem; ne- que alterum ei latet Dodoneum oraculum, quo non a vivo, sed ab Orci incola,(Nesso nempe Centauro), interitum ei venturum esse praedicebatur. Postquam igitur, quod vo- luerit fatum, Hercules intellexit, moriendumque sibi esse cognovit, non gravatur, ut Hyl- lus, sed filio Deos iniquitatis accusanti imperat,ut sine planctu et lacrimis patrem comburat, quod et invita negotia laeto peragenda sint animo ¹). AnO6ι vero, qua abjecto, quod erat mortale, heros in Olympum excipitur, hic nondum plane com- paret, sed alii reservatur fabulae. Naturam tamen tragoediae nostrae, cujus exitus to- tus morsque ipsa herois e fato pendet omnino, Chorus e scena discedens probe per- spexit, verbisque his expressit:

0⁰)1⁸ r0ꝝ d, 1 Zels.

2) Jam autem si ſingas heroem, qui non patiatur tantum, quae fatum voluerit, sed sua ipsius actione cum fato reconcilietur, habes Ajacem fabulam. Cum enim fato aliquamdiu se opponere conetur, et quae fati sola est vis, eam sibi ipsi cupiat assumere, non accipit, ut Hercules, mortem, sed sibi ipse consciscit, ut poena luat illa, quod homine majora cogitaverit. Quae ipsa libera Ajacis actio lege divina nondum provo- catur, sed laeso potius herois ipsius honore movetur; Achilleis enim armis Ulyssi ad- judicatis injuriam Ajax sibi illatam ratus, a Graecorum primoribus, praesertim ab Aga- memnone, Menelao et Ulysse poenas expetiturus est. Contentio tamen illa a fato jam

1) Vers. 1262 et 1263: drdαuνe SOονν, ς νναρστον 1*,&νοεν⁴αιο mσόονο.

B