8—q—
necessitas quaedam inest quidem casui, sed ea caeca, vel nuda, quam fato quoque tri- bui videmus. Itaque fatalis Aeschylearum fabularum necessitas non habet saepissime, quo casum antecellat, quem in Euripideis fabulis occurrere diximus: Sophocles vero, etsi libertatem humanam penitus cum divina necessitate reconciliaverit, non tamen eo usque sinit procedere, ut natura tragoedine violetur. Quamobrem intereunt quidem Sophoclei heroes, sed divinae auctoritatis pleni, quae quamquam tollit agentes, ipsis ta- men assentitur actionibus, pereuntesque heroes in gratiam restituit.
Hoc autem Sophocleae tragoediae principium diversos habet gradus, quorum equidem tres distinguendos esse judico; quamquam enim omnes Sophoclis tragoediae ingenium exprimunt ipsius, pars tamen ad Aeschylum accedunt, aliae maturitatem ipsam ostendunt Sophoelei ingenii, ad Euripidearum autem tragoediarum rationem una tantum incipit transire. In Trachiniis, Ajace et Philocteta fato maxima adhuc vis, sed ita tri- buitur, ut nusquam heroes, sicuti Prometheus, cum fato luctentur, sed ei parendum esse agnoscant, seque submittant cum libertate animi contenti. Quin etsi fatum primas ad- hue partes agat, tamen heroes, Deorum legibus nondum obligati, suam libertatem in fati necessitatem non ita submergunt, ut commodis gloriaeque suae non consulant, qua- tenus quidem fati voluntas non obstat. Ea enim sola est ratio, qua, fato regnante, quandam heroibus libertatem Sophocles potuit concedere, cum Aeschylus eam plane non admittat, et Euripides ulterius proferat. Oedipodi Regi, Electrae et Antigonae suum Sophocles ingenium apertissime impressit. Atque in Coloneo Oedipo,„mollissimo car- mine“, Cicerone ¹) auctore, maximeque miranda tragoedia, eo usque heros procedit, ut fatalem necessitatem virtute sua quodammodo infringat; vitae enim beato fine n0αρνοσν äryy, quae in Labdacidarum domum irruerat crudelissime, jam eludit. Sed attingit modo haec fabula Euripideum principium, neque iis contaminata est vitiis, quae ex non cir- cumscripto principii illius usu emanant. Sed ea, quae in universum a nobis disputata sunt, confirmari oportet singularum fabularum argumento accuratius explicando.
I. 1) Fatum vicissitudines fortunae vitaeque finem ita praestituens, ut heros morte ablatus Olympum ingrediatur, Trachiniarum argumentum est. Non Delphicus sibi conscius Deus, sed vetus et mysticum Dodoneum oraculum Herculi praedixerat, certo eum tempore laborum omnium finem inventurum esse. Sophocleus tamen heros fatum non initio jam sentit, nec illius voluntati sua consilia accommodat, sed suis studiis dat operam, cum Oechaliam Euboeae oppidum expugnet, Eurytum regem interficiat,
ejus-
¹) De Finibus V, I.


