7
reges,(quae jam ab Aristophane in Acharnensibus lepide perstringuntur), in movendis spectatorum animis modum excedit. Et hanc habent sententiam verba Aristotelis, ex poëtis maxime tragicum eum esse affirmantis, cum addat, alia parum recte ab eo dis- poni ¹); totum enim fabulae argumentum pulcris quibusdam locis postponens, summa veteres fabulas licentia ita conturbat, ut rem suo mutatam ingenio prologis suis enar- randam committere cogatur. Nec vero poëta loqui videtur, sed rhetor aut sophista, qui magna heroum ingenia ad sui temporis hominum mensuram deprimit; quare dixisse Sophocles dicitur, se quidem homines finxisse, quales debeant esse, Euripidem autem, quales sint. Abitque Euripides in comoediam tandem ipsam, cum et ridicula proferat multa, ut Penthei ineptias a Baccho mente privati, vel Herculis nimiam edendi cupi- dinem ab Admeto hospitalitatem efflagitantis ²), et comicum tragoediis nonnunquam exitum det, ut Electrae, qua in fabula Pyladi heroina nubet; quod neque cum natura tragoediae, neque cum Electrae moribus consentit.
Jam vero Sophocles, qui medium tenet inter oppositas illas tragicae artis ratio- nes, homines neque obrutos necessitate fati, neque liberatos omnino proponit; quam- quam enim heroum apud eum actiones ex propria ipsorum indole proficiscuntur, nihi- lominus tamen officium exprimunt divinum, sive legem ac voluntatem Deorum, cum intima heroum natura his ipsis divinis legibus constituatur ac formetur. Itaque cum noster quidem poëta humanam et divinam voluntatem ad eundem semper finem faciat contendere, tragicas actiones, neque arbitrio heroum, casuive, ut Euripides, neque ut Aeschylus, fatali tantum necessitati, etiam invitis heroibus, committit exsequendas. Si quis tamen propterea necessitatem in Sophocleis tragoediis exstare negaverit, veritatem minime attinget; Sophoclea enim necessitas ea ipsa est Deorum potentia, quae cum divinae sapientiae legibus impleatur, meliorique herois naturae semper conjungatur, jura et officia humana tuenda suscipit necessario, libertate hominis non sublata, quippe qui eam ipsam foveat voluntatem Deorum. Quocirca Sophoclea quidem necessitas mul- to praestantior est altera illa necessitate, cui fati nomen rectius reservabis, et quam nudam quoque poteris vocare, quia definito quoquam argumento destituta, hominum Deorumque ipsorum studia et consilia funditus subvertere putatur. Quin a casu ipso caecum illud fatum distingui omnino non potest; nam cum casus causa omni carere non possit, sed ea procreetur causa, quae legibus in ratione versantibus fulciatur nullis,
¹) Cap. 13,(14): ad d EL9αmσιοσσέ α mð εd olxαονοναμεε, dαοα 1ααmανάανuάυ‿εαην⁴ς„vs 15 r0- ⁊dνν ꝓœlvera.
²) Cf. August Wilhelm v. Schlegel: uüber dramatische Kunst und Litteratur, Th. I, S. 219.


