6
se ipsis, sed a necessitate ita impelluntur, ut officia non tam ipsorum affectu, quam fati solius immutabili atque aeterna voluntate et servata et violata esse videantur. Unde sequitur, quasdam Aeschyli fabulas eodem uti argumento, quo epicum poëma, quod et ipsum non modo heroum actiones, sed etiam rerum eventus et universi populi expedi- tiones enarrat; quae omnia non tam ex heroum voluntate, quam ex fati potius pendent necessitate. Sunt autem eae fabulae Persae et Septem contra Thebas, qua in scribenda Aeschylum non Baechi, sed Martis numine afflatum esse, Gorgias sophista contendit ¹). Porro cum Deorum sola voluntas, hominum ratione nondum habita, Choro significetur, Chorus apud Aeschylum maximam habet vim, et in Supplicibus primam etiam personam sustinet. Neque in Prometheo vincto, quamvis ad tragoediae naturam propius acce- dente, humanas Aeschylus actiones oxpressit, sed ipsius divinae potentiae secum ipsa pugnam et controversiam. Titanus enim Prometheus, qui, propter subreptum e Deorum sede ignem coelestem, mortalibusque communicatum, meritas Jovi poenas pendit, cru- delissimo supplicio non flectitur, sed divina sua inflatus natura, Deorum Regis impe- rium interiturum esse, pro certo praedicit, quippe cum Dii ipsi fati cedant necessitati- Sed in iis quoque fabulis, quibus heroum ipsorum tragicae actiones exponuntur, sibi constat Aeschylus; quamvis enim familiae officia Clytemnestra in Agamemnone, in Choëphoris Orestes civitatis matrimoniique jura tuenda suscipiant, tamen liberae hae ipsae actiones a praestituta fati voluntate proficiscuntur. In Eumenidibus vero Dii adhue ipsi, partes tragoediae agentes, contraria sua jura defendunt, cum Minerva, Dea et ipsa, controversiam ita componat, ut Apollo quidem humana et publica civitatis jura, Jovi quoque probata, accipiat tuenda, Eumenides autem familiae jus divinum ac secretum, Diisque inferis dicatum, retineant conservandum.
Hunc statum tragoediae penitus invertens, aliam artis tragicae rationem Aeschyli initiis plane oppositam secutus est Euripides. Nam tota ejus ratio cum in humanis versetur actionibus, resque omnis ad ipsos redeat heroes, fato, Diis ipsis eorumque ora- culis fidem poëta demit omnino, quin etiam irridet; neque Choro vim adhuc ullam re- linquit, cum eum ad inane saepissime redegerit ornamentum, effeminatis Timothei musici modis compositum. Dii autem ex machina tantum descendunt, ut finem tragoe- diae imponant haud secus, quam inexplicabilem Gordii nodum soluturi: ac si quando necessitas quaedam fati videatur admitti, ad caecum plerumque casum revocatur. Quod ergo heroes patiuntur, id non meruerunt, sed casu iis accidit. Quamobrem cum calamitates cumulet Euripides, cum innocentium clades proponat, cum mendicos fingat
¹) Vide August Wilhelm v. Schlegel: über dramatische Kunst und Litteratur, Th. I, S. 137—138.


