Aufsatz 
De Sophoclei ingenii principio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

nis suae ratione certum aliquod et distinctum officium, ceteris officiis neglectis ac vio- latis, saepenumero coactus est eligere. Itaque probaveris quidem actionem herois, quia coluit illud officium, sive eum Deum, qui praeest huic officio:(ipsa enim illa of- ficia et jura a veteribus numina habebantur); sed vituperationem quoque heros non vitabit, in errorem culpamve ita incidens, ut venerando hunc Deum alius Dei laedat jus pariter colendum. In plures igitur leges secum pugnantes diversasque partes hu- mana voluntas distrahatur, necesse est; et quoquo se verterit heros, in culpam incidit semper dignam plerumque, quae morte expietur, ita ut fatali quadam necessitate con- strictus esse videatur. Chorus vero hanc vitae conditionem perspiciens, neque singulo tantum, ut heros, officio motus, abstinet ab agendo, et cum universam officiorum de- scriptionem controversia adhuc nulla turbatam proponat, omnibus favet officiis, omnes Deos Deasque laudat et adorat.

Quae autem praecipua in veterum tragoediis officia inveniuntur exposita, ea sunt, quibus familiae et civitatis jura continentur: et hoc fere est, quod sibi vult Ari- stoteles, cum dicit, tragicas actiones misericordiam et metum commovere non posse, nisi inter amicos et consanguineos intercedant ¹)y. Nam et pugna officiorum inter tales personas orietur potissimum, nec misericordia et metu ipsi afſiciemur, nisi pugna illa exsistente; qui enim pro exsequendo, quod sibi imposuit, officio forti animo mortem occumbit, illius sors digna censetur misericordia nostra, quia immerito adversa utitur fortuna, tam miserabili officiorum conflictione et repugnantia implicatus: ae metu com- movemur aeque, tum quia jam intelligimus, jure periturum, qui affectu impulsus, Deorum voluntatem, quamvis ex parte tantum infregerit, tum quia providemus, in similem ca- sum atque fortunam nos quoque ipsos posse incidere. Puriſicat igitur tragoedia affectus humanos, monendo, ut necessitati omnium rerum praepotenti, cohibitis affectibus, nos- met ipsos submittamus. Non tamen ideo heroibus, quamvis fato subjiciantur, libera voluntas in tragoedia omnino denegatur, quandoquidem libere jussa Divorum exsequun- tur. Quin etiam quo ulterius procedebatur in arte tragica, eo crescebat magis hominis voluntas, majoremque necessitatis liberationem nanciscebatur. Unde est factum, ut tra- goediam comoedia tandem exceperit, qua personae cum jam non pereant, tantum abest ut officiis ipsorum subjiciantur, ut iis paene illudant.

Itaque apud Aeschylum, quippe qui incunabulis tragoediae affuerit ipsis, summa adhuo potestate fatum gaudere videmus. Ieroes agendi consilia non capiunt jam ex

¹) Cap. 14,(15): Srae 5* 2 ra⁹ puliaus eyrornrau 10 ndνn. 0o» e ddôelde dd2, · vdde narég, ¹ uirng vloör, i ulds unregaæ dnoxreirn, i uedn, u roεοĩ‿ ⁶ιηpτι eςd SO⁵, radra gurrsoy.