==
manente fato, aliquid sit in humano arbitrio, nunquam tamen promisso satisfecit. Ratio vero sensusque, qui vocatur moralis, postulat, ne nos a rebus externis dirigi patiamur, sed consilio
ac arbitrio agamus. Ratio hoc pöstulat, quod
animus noster vis est sui ipsius potens. Unde solummodo virtutes et scelera; unde et remu- neratio. Recte itaque dicit Noster alio 1oco: sorte nos nasci, virtute distingui, sese quasi cbr- rigens. Hine etiam Taciti de mundo opinioni sublimiori dubium illud nullo fuisse detrimento,
ipse ratione, qua opinionem de virtutibus et
sceleribus tulit, hasque remunerandas esse jus- sit, satis superque comprobarit. Qua ex sen- tentia transgredimur ad quaestionem: quid Tu- citus de immortalitate animi censuerit, de qua nonnulla verba facere restat. nderr
1 4
Natura cogimur, ut Deum, qui injurias vin-
dicet ac virtutes decoret, credamus. Qum vero
in vita id fieri nequaquam videamus, ac quum
homo virtute insingnis beatitudine dignus sit eaque indigeat, sese immortalem esse, habet ex- ploratum. Dehinc igitur Tacitus festinatam
mortem grande solatium ferre dicit tempore rei-


