— 42— perstringere videtur, quod iis mos sit, per am- bages canere*). Quapropter et Chaldaeos ad- pellat genus hominum potentibus infidum, spe rantibus fallax. Eodem animo aegro paulo post mathematicos pessimum principalis matrimonſi instrumentum dicit ²). Quod si etiam Tuacitus dubitare cogitur, „ſato et sorte nascendi, ut cetera, ita Principum
inclinatio in hos, offensio in illos: an sit aliquid in nostris consiliis 3), id ei cum Stoicis ceteris commune esse videtur, quod et hi voluntatis humanae arbitrium, principiis suis de notione fati plane contrarium, per sententiam pro aucto- ritate latam sibi vindicabant, id quod sese ex- hibere atque exhibere debere, haud poterant recte demonstare*4). Seneca, nulla ratione fati 4 habita, evidenter loquitur de hominum libertate, quam dicunt moralem; illud vero respiciens, an- gustis ipse premitur, ac quamvis promisit),
postea se demonstraturum esse, quemadmodum,
1) Ann. II, 54. 2) Hist. I, 22. 3) Ann. IV, 20. 4) Gell. N. A. VI, 2. 5) Nat. quaest. II, 38. Cf. Stob. II, 8.


