r
publicae exhaustac ac tyranni saevientis*). Subest hisce verbis beatioris post mortem vitae cogitatio. Animum permansurum esse pro rato habens sane virum decere in fine vitae hujus vitam aeter- nam contemplando ad mortem obeundam sese praeparare opinatur. Tacite igitur reprehendit Petronium, quem referentes, nihil de immor- talitate animae et sapientium placitis, sed levia carmina et faciles versus audiisse dicit ⸗). Id vero, quod Tacitus de immortalitate cogitave- rit, in fine libri, qui inscribitur Agricola ³) con- scriptum legimus, ubi ille amore, tenerrimo com-
motus, ex Agricolae immortalitate uxori et filiae
ejus atque ipsimet sibi dulce solatium petit, na- turam animi ipsam explorans ⁴).
Jam si, quae tractata, comprehendimus dis-
putationis nostrae summa huc redit.
Tacitus agnovit vim superiorem, providen- ter mundum gubernantem resque mortalium vol- ventem, censetque fieri posse, ut ejus consilia
1) Agr. 44. 2) Ann. XVI, 19. 3) C. 46.
4)„Forma mentis aeterna.“
—


