Aufsatz 
De divina mundi Moderatione e mente C. Cornelii Taciti commentatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

n

V Pyrrhonis in modum fateretur, sibi in incerto

judicium esse, fatone res mortalium et necessi-

tate immutabili, an forte volvantur*). Quum

igitur in rebus humanis contemplandis nil cer- tum hac de re exberiri posset, ad philosophos

se contulit. Sapientissimos vero veterum, qui- que sectam eorum aemulantur, inter se dissen- tientes reperiebat. Quid ni? Homo incultus rerum eventus sua ratione sensuque explicare

studuit. Alii, in illis nihil nisi nexu fortuito reperto, omnia casui tribuerunt, alii cuidam, quod supra naturam est, adnexuere. Cogitabant

eventus, esse praedestinatos sive per necessito-

tem quandam, Fatum, quod, nulla superiori

voluntate sapiente moderatum, ipsum esset sum- mum, sivye per obscurum duidem, sed potentius numen aliquod, eos moderans*). Sed etiam

hac in re dissentiebant. Modo! nimirum crude-

litate, invidia, affectibus, dolo, debilitate illud summum regi ³), modo benignum, sapiens, po-

1) Ann. VI, 22. cf. Ann. XIII, 12.

2) Sen. ep. 16. Lucan. Pharsal. II, 7.

3) Aeshyl. Fragm. T, II, p. 647. Herod. 1, 32; III, 40. Flor. I, 13.

/