— 10—, continetur ejusque consilio constituitur, Prae- destinationis exhibet notionem. In cogitatione vero, per quam rerum universitatem Deique naturam eorumque inter se relationem clare, quatenus homo quidem scire possit, percipimus, notiones fortunae, fati et potentiae divinae in unam eandemque coalescunt. Tacitum in illum adscendisse locum, ex quo mundum recte tan- tum contemplari possumus, sicut Horodotum in sua Seiny 7 2*ν) videmus, ex iis, quae se- quuntur, patebit.
Nostrum vero, quamris eum tali mandi. cogi tationi parem esse censeamus, tamen huc illuc- ve fluctuare non negandum videtur. Quippe, quum cum salutem a Düs petentem„ spes in Deorum et hominum communione et socictate inter ipsos ²) posita centies fefellisset, recurrit ad fortunam. Quae quidem, quum coeco arbi- trio dispensare videatur sua, eum longius, et in contrarium duxit, ad Fatum. Sed et hoc cum notione, quam habebat de virtute rectaque vi- vendi ratione, minus convenit. Unde evenit, ut
1) Herod. IV, 8. 2) Cic. off. I, 43.


