— 8—
sapientia moderari auguretur, omnino percepit. Quid? Hominis natura, si quis recte eam cogno- verit, sponte ipsum eo adducit, ut esse vim aliquam superiorem, ex qua originem et vitam duxerit, ratum habeat. Simul vero etiam intel- ligit, illud supremum, ex quo vitam habet ena-
tam, cjusdem esse indolis, quoniam principium
sui similo tantum procreare potest. Nec ullum invenimus, qui sui ipsius recte conscius, Deum, aut quo alio nomine vim ilam adpellare lubet, existere, unquam negasset; aint qui, hoc qua- cunque mentis infirmitate si forte contenderit, re accuratius pensitata, se falsae opinioni in- haesissc, non fassus esset. Unum vero nonnisi Deum ratio humana potest agnoscere, in quo nec virium neque virtutum varietas cernitur. Una enim est cjus natura neque varia, quam tamen unam indeſinitamque naturam variis mo-
dis percipere possumus. Unde variae numinis illae notiones, variaeque rationes, quibus homi-
nes illud. nunquam non veneratos esse historia temporum docet. Quibus quidem notionibus seu religione quadam positiva seu libera philoso- hanpdi ratione recte excultis aut male perversis


