Aufsatz 
De divina mundi Moderatione e mente C. Cornelii Taciti commentatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

. 3 2 4 Eo vero, quod Noster hominem nequaquam

potentem esse sui ipsius fati omnino sibi habet V persuasum, quapropter is non habeat, cur fastu iafletur, seque efferat; ad quoddam superius, V quo res humanae moderentur, regimen agnos-

cendum convertit mentem. Haud tamen hoc

facit ea ratione, qua homo incultus, impar eventus naturales ex causis moralibus, exortos

comprehendendo, infortunii cujusdam causam quaerit non in semot ipso, in culpa sua, aut in

nexu naturali, sed in impulsu infestorum supe-

rorum; et quo gravior majorque pernicies, eo magis cernitur illa tyrannica eorum licentia 2). Quodcontra Tacitus, tanta ipsius ingeni saga- eitate studiis philosophorum admodum exculta, excitatus a rerum externarum eventu, insitam

atque innatam⸗ esse animo humano sententiam,

qua numen quoddam hominibus longe sanctius

1) Blü mneri libellus aureus, cui titulus est? Ueber die Idee des Schicksals in den Tragödien des Aischylos, Lpz. 1814. p. 93. Böttigeri pr. 2. de Herodoti historia ad carm. cp. indol. accedente(in Ruperti et Schlichthorstü,

comment. philolog. V 11, p. 73.)

perfectiusque res mundanas cum potestate et