——
impetum illum sub Euthydemo Olymp. 87,2 a Thucydide discedentibus positum invenisset, quae Ullrichii(De Interpret. Thuc. p. 41) est sententia, sed suo more rerum una serie deinceps conjungendarum, quae eadem aestate quamquam duobus Archontibus, etiam quae vere ante evenerunt. Cujus moris et multa sunt exempla ab aliis observata et memorabile habemus XIX, 64*), ubi sub Olymp. 116,2 Nemea celebrata esse dicuntur, quae hiberna ut veri est similli- mum Olympiadis cujusque anno 1o et, ut mihi quidem videtur, aequinoctio arietis celebrari solebant. Philochorus quoque, cujus hoc fragmentum in collectionibus non inveni, ap. Schol. Aristoph. Pac. vs. 990 ab eodem Archonte Pythodoro initium belli numeravit: Ald dν D6oos derd Tu⁸οασοι, d— ou dorn roν πτιεμοων ƷνQν ꝛysyεeονααι, εeντο odo*ov auαrααρ⁶ν uouμενοs sio d νν επ υᷣαᷣνεε οdς νοeνο. Quem locum etiam ut emendarem, citavi. Nam quum scholiasta locum comoediae repugnare historiae demonstrare velit, non potest rola ncx* deεν éry Aristophanis repetere. Sed nota in Ephori fragmento depravata est et scribendum H pro II pariter ut Dionys. Hal. Dinarch. p. 665 R. Isarchus post Pythodorum est Archon octavus. At ipse Aristophanes aliud atque aliud belli Peloponnesiaci initium tradere videtur, quare locus tanquam spurius a scholiasta vituperatur. At non adversatur comicus scriptoribus vel Thucy- didi vel Philochoro. Nam Acharn.(doctarum Olymp. 88,3) vs. 266 νπτρ σν εέεειι(cf. VS. 890) xοοen nov&g T0 H ⁴σν ε⁷σμςσεμνοο, mπρνς ωππ⁴mνενοο εμνμαινιαι, οαυνι⁴ονν τςᷣ d μυρν αdaνeνουν dmaναpele. Dicaeopolis in vicum suum reversus recte numerat ab Olymp. 87,1 ad Olymp. 88,3 annos sex. Nec ab hac ratione discedit quod Pax(quae fabula docta est Olymp. 89,3) J. I. legitur: oi αοσα ταοιι⁶μεμνν ον roic ad d rn. L5Goν§ε εeνας„ν aοονοονυeες, va Aucννμeνπ Gε½ᷣ νααννμνεν Hoc loco non de solo Peloponnesiaco bello Aristophanes loquitur, sed de turbis quoque prioribus inde ab Olymp. 86,2 a. Chr. 434, quo anno prima incidit pugna Corcyraeo- rum et Corinthiorum, ad Olymp. 89,3, quo ipso pax inter Athenienses et Peloponnesios con- stituta est, 13 anni complentur. Sic Ullrichius quoque in Quaestionibus Thucydideis p. 38 locum Aristophanis explicavit. Item Equitibus(doctis Olymp. 88,4 Lenäis Gamelione i. e. circa d. 9. Febr. 424) vs. 793: 5o 606 oun eAsaloete(scil. o Cleon). Ab Olymp. 87,1 ad 88,4 est octavus annus, non numerandus ut censet Clinton(ad 424) a pugna ad Poti- daeam anctumno ante pugnata, sed ab eo tempore, quo metuentes Atticae incolae, ne Lacedaemonii irrumperent, in urbem confugerant Olymp. 87,1 vere.
Si, quae Dodwelli et Clintonis ceterorumque sententia est, Hecatombaeone Olymp. 87,2
*) Cf. ibid. c. 65, ubi sub eodem Olymp. 116,2 messis Nemea sequens commemoratur. De Nemeis vid. egregium Opus Caroli Hermanni celeberrimi quod Antiquitates sacrae inscribitur et modo prodiit,§. 49. Idem vir doctissimus kegounvlas proprietatem ad festum tempus, unde mensis nomen propium ortum sit, referendam esse censet Menolog. p. 17 sq. quam sententiam supra p. 6 laudare oblitus sum. Ibidem eodem- illo libro(§. 59, ubi de Dionysiis copiose agitur) docti pro vago numero„inter Elaphebolionis Sum et 1 8um diem incipientia“ accurate scribamus: Elaphebolionis 9o0— 150 diebus celebrata.


