—-— 8—
belli narrationi adjungenda fuͤit, quippe quae non prius composita, sed in ipso bello continuata sit.“ Haec et alia praeclare de proxima belli causa vir praestantissimus observavit. Non solum Atheniensis Thucydides, sed etiam Peloponnesii injuria Thebanorum in Pla- taeas illata ruptam esse pacem et bellum ortum putaverunt. Thuc. VII, 18. Neque vero assentior UlIlrichio existimanti Thucydidem, ut plenum atque rotundum numerum com- poneret multitudinisque opinioni convenienter septem illos et viginti annos, quibus ter novem annis oraculi quoddam responsum praedixerat bellum duraturum esse, efficeret, ideo quae Plataeis acciderant belli temporibus addidisse. Nam ut haec brevissime moneam, non pauci tantum, non 21, quos Ullrichius deduxit, dies deessent annis viginti septem, si ab incursione Lacedaemoniorum prima ad captas Athenas sive, id quod ex superioribus p. 7 deductis calculis patet, a d. 18 Junii Jul. 431 ad d. 25 April. 404 Thucydides numerasset, sed ex Attico calendario 56 dies i. e. paene duo menses. Alio loco(I, 125), qui leviter tractatus cum altero alterum belli initium indicare videtur, accurate inquisito res dirimitur: ααιυιτασηρμέιμνν οισ 05„ 70er ενιααυαας μμινν‿ oos εᷣ τοιεε, Ʒμ.αόάαόαοσν, ole ecery de ν uευν α ν 6A⁴μο vμαρςοσεασι ανεκος. Aperte bellum ab invadentibus Lacedaemoniis geri coeptum est, rupta autem pax a Thebanis in Plataeas irruentibus. Ab hoc tempore de jure bellum erat, gestum ab illo demum tempore. Nec Thuc. VII, 28 a Peloponnesiorum impetu anni belli numerantur: c⁶ο Tικέάνον Toσοντυον ⁵ασσᷣ toc Er2 Aνν⁴αμνεμς ααό νκε etc. dhoce&èrεε ενπασαναηαη oεᷣτ μεεαd ν nO0n„ 2gSoν ¶νν ε Xεᷣidv. nam haec clara loci est sententia: quum impetu in Atticam facto alii unum, alii duos, alii tres, nemo plures annos Athenas mala toleraturas esse opinarentur, tum etiam 17° anno post novam expeditionem in Siciliam mittunt. Gravissimus scriptor ipse sibi tam turpiter non potest refragari, ut alio aliter loco rem, de qua agit, ortam esse dicat. Restat error Dodwelli refutandus. Invaserunt Lacedaemonii uerd d εέν Hœαee T ece*υνπιωωπν πραυν ⁹σεmνμμνα υέμέ 60οοννQάαeό τπOh0mEdHνααεα, oν ϑέςοοω nd To? dbrou dnudovrog, ecεꝓεαελον εςσ τα‿ε⁷(Sc. Lacedämonii), Iyerro s o Aoxloαuο. Thuc. II, 19. Quod Dodwellus (Appar. I. c.), quia Lacedaemonios invasisse ponit d. 21 Hecatombaeonis Ol. 87,2 i. e. d. 26 Jul. Jul. a. Chr. 431, e calendariis rusticis intelligit Romanorum et de calore post ortum Sirii vigente perperam. Primo anno Olympiadis bellum incepisse, vel propterea de hoc dubitari non potest, quod Thuc. III, S Olympiade, qua Dorieus Rhodius secundum(pancratio Pausan. VI, 7, 1) vicerit, i. e. Olymp. 88,1, quarto anno bellum dicit gestum esse. Adde praeter alia„cöptum esse circa annum fere 321 post Romam conditam“ A. Gell. N. A. XVII, 21,16. Idem annus efficitur ex Eratosth. ap. Clement. Alex. Strom. I c. 20§. 138. Vid. Fischer. Tab. Chron. I p. 4 sq. Pythodori anno, sive primo Olymp. 87, etiam ab aliis scriptoribus, licet ab impetu Lacedaemoniorum numerent, initium belli adscribitur, a Diodoro XII, 37, quamquam idem res Plataeenses et belli initium sub Olymp. 87,2 habet, non quod ab auctoribus suis


