— 2—
de integro decennio diebus aliquot superato locum cum scholiasta(υοσπσπνσινπμμννα) intelli- gendum esse bene colligit Dodwellus e particula zœh adjuncta,„addendos intelligi dies, non demendos.“ Quam observationem interpres ille despexit. Denique alio loco idem Thu- cydides de superantibus diebus eandem formulam adhibuit, unde discimus bellum ince- pisse 27 annis et non multis diebus ante Athenas d. 16 Munychionis Olymp. 93,4(d. 25. Apr. a. Chr. 404) per Lacedämonios captas. Thuc. V c. 26: Trn 8¾ o roıro(urbem captam) z³ Euμαανεα εeꝓνεέμνεετιο τν mει‿ν ρd l eixoo,⸗—— cr udode ou rosde aαeνsοαα. Diem Plutarchus tradidit(Vit. Lysandr. c. 15), mönia capta esse d. 16 Munychionis. Atqui a die 22 Elaphebolionis ad d. 16 Munychionis efficiuntur dies 24 ultra 27 annos, qui dierum hoc loco (V, 26) intelligendorum numerus mensi complendo inferior est, quod nisi esset, observante Dodwello, Thucydides non dixisset non multos dies, sed mensem. Deinde illo altero loco (V, 19) a die 2 ½ 2 Elaphebolionis ad ejusdem mensis d. 25 m 3 vel 4 dies ultra decennium numerantur. Uterque igitur numerus rationi nostrae favet. Totum etiam composito urdèexx vocabulo significatur decennium.
Attamen verba Gνος τα τιστον τ ⁷έςε*ε εςι τuuα dον τον παέαοωνι τοωνοε εꝓνεένεro difficultate laborant, quia Thucydides alio loco supra adscripto(II, 1 et 7) initium belli ponit Thebanis Plataeas adorientibus factum esse, non invadentibus in Atticam Lacedaemoniis. Augetur difficultas eo, quod diem 16 m Munychionis dies 13us Scirophorionis sequitur, non antecedit, nec paucis diebus, sed 56 sequitur. Nam d. 13us Scirophorionis ejus anni sive d. 18us Junii Juliani est octogesimus dies post res Plataeis gestas, quo fere Lacedaemonii in Atticam irruerunt. Thuc. II, 19. Secundum Dodwellum(Annall. ad 1 ann. Thuc.) Clinton ad 431 hanc irruptionem Hecatombaeone(die 21° secundum Dodwellum) Euthydemi Ar- chontis Olymp. 87,2 posuit, de difficultatibus tacens. Eodem ejusdem Archontis mense a. Chr. 431 d. 25 Jul. etiam Ullrichius(Ouaest. Aristoph. I p. 12 et De Interpr. Thucyd. p. 33) impetum Lacedaemoniorum posuit, Dodwellum sequens et Thuc. II, 47 verbis nitens his: iε⁴ε⁵ινντοαο αἀάεον(scil. oıν εεέιρ⁴όιαννοσο οαυτο) OG⁴ναο ⁵έο˙ Toı παααέαμοω τοιοε εεεααμνεναια. Toν ϑ⁴‿οος 40d dνοαμέεέννο εονποωνυν1ςόο—, derεο αœłεοτ‿‧ ποσστον, εεααον εςι τη‿uν.„primum, inquit, belli annum per exeuntem hiemem i. e. per nonum ejusdem anni— Attici mensem finivit Thu- cydides, ita ut primus belli, qualem statuit, annus paucis tantum diebus octo menses superet.“ Certissime ex his verbis non efficitur, ut primum Lacedaemonii in Atticam Olymp. 87,2 Heca- tombaeone invaserint. Non solvitur difficultas a Dodwello(Appar. 1. c.) explicanti"ita (octoginta diebus ante) bellum coeptum esse Atheniensium cum Thebanis, cum Peloponne- siorum Corpore aliud initium observatum esse a Thucydide, a primo Peloponnesiorum facto hostili, nempe a Lacedaemoniorum irruptione in Atticam.“ Ullrichius autem II. cc. sie judi- cavit:„Plataeensis res, primus quasi introitus in bellum ipsum, vel ob hanc causam ipsius


