7
.*
. 1 ab omni injuria defendere tutarique. Quod studium Atheniensium quum tam acre
fuerit, nil demirandum est, si prae deorum cultu et veneratione ipsos litterarum artium- que progressus nauci pendere et viros eruditissimos de cultuque ingeniorum optime pro- meritos vel e civitate sua exturbare vel poenis gravissimis afficere quam laudibus ac praemiis ornare maluerunt, siquidem viri illi id agere viderentur, ut aliquid de deorum sanctitate studiis et artibus suis detraherent. Quam ob rem tum quidem Aeschylus integer ex judicio abiit, quod postea vero in causa fuerit, ut sub vitae exitum in Siciliam pere- grinaretur, Sophoclisne victoria, quam Aeschylum aegerrime tulisse haud improbabile est, an metus talium criminationum, quales semel in. ipsum conjectae erant, an denique im- perii popularis in dies augescens licentia et impunitas, quam Welkerus ¹) amplexus est sententiam, id minime constat. Certe in patriam non reversus est, sed in Sicilia diem obiit supremum. ²2) Verum enim vero qualiscunque Aeschylo patriam reprobandi ac sponte exulandi fuerit causa, tamen tum maxime Athenae florere coeperunt tempusque consequutum est ab omni laude felicissimum. Inprimis, ut rem meam agam, nàm uberiori expositioni, qualis post bella Persica universus status reipublicae Atheniensium fuerit, hoc loco immorari non licet, undique poetde, historici, philosophi, sophistae, omnis generis artifices, Athenas confluxerunt. Quorum reliquos quidem silentio praetermitto, at philoso- phorum certe Parmenides et Zeno 3), celeberrimi illi Eleatae, mihi hic commemorandi sunt, quippe qui circa a. 455 Athenas transvecti sint ibique docuerint sapientiam suam. Item Empedocles, clarissimus ille Pythagoreus, quem, ut Zeno logices contentiosique generis dicendi auctor fuit, sic ipsum rhetorices inventorem fuisse perhibent, nec non Anaxi. mander sub illud tempus Athenis philosophiam suam professi sunt. 4) Et ante hos viros in philosophia nobilissimos Anaxagoras, Physicorum celeberrimus, quem a. 500 natum statuunt, Athenis sedem suam fixit, id quod, teste Diogene ³), jam anno 480 factum esse
1) Trilog. Aeschyl. p. 521 sqgq.
²) a. 456 a. Ch. Cf. Plut. de exil. XIII; Aspas. ad Arist. I. I.
³) Diog. L., 23; Plut. v. Per. c. 4. Apud Plat. Alc. 1. p. 119 Zenonis discipuli Callias et Pythodorus fuisse feruntur. Cf. Parm. p. 126. b. Ab utroque eorum Zeno magnis pro institutione praemiis ma- ctatus est, sicuti Herodotus quoque historicus, qui et ceteroquin sophistae speciem prae se ferebat, Stesimbrotus Thasius, Anaximander Milesius illis temporibus et admodum honorati et liberaliter donati sunt ab Atheniensibus. Cf. Welker. in Mus. Rhen. T. 1. p. 32. 3
4) Cf. Müller. Euripides deorum popularium contemtor p. 6.
*) II, 7: o&᷑aro dk G⁴⁴οopei, A0fvGev nn Kallov, ircv læοσυν ομυν, ⁶ς gyo Amuij.
.


