Aufsatz 
Commentationis de asebeias graphe sive de impietatis actione tum aliis viris claris tum maxime philosophis ab Atheniensibus intenta : Particula I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

X*.

suo idcirco Athenienses de Eleusiniis enarratis Aeschylo periculum facessere sibi visi sunt, qui in jus vocatus, gravissimis sine dubio affectus esset poenis, nisi vel fratris vel sua de patria merita Areopagitis in memoriam revocasset ¹) vel denique, id quod omnium verisimillimum est, se Eleusiniis initiatum esse negasset. Nam quo alio sensu Aristotelis verba dicta esse possunt, quae J. I. ita leguntur: oux eloewε, Sr drνα, G0e0 Aloxulog rd voriwd, quum Aeschylus mysteriorum arcanam doctrinam silendam esse haud ignoraret. Accedit Clementis Alex. ²) testimonium, sententiam a me propositam hunc in modum comprobans: uuorijoic æl oxnvijg 2Eerd(sc. Aeschylus,) dy Aosio xdyo xocdels, oörog dgetd, dasoͤsikag aurd, h enon. Quae si tenemus, Aeschylum probabile est Pythagorae doctrinam in tragoedis suis imitatum esse ³), qui philosophus rerum cognoscendarum causa Aegyptum visit, cum Orphicis com- mercium coluit, qui mysteriis initiatus et oraculorum denique fautor et paene dixerim administer fuit, ut poeta noster, quamvis sacra Eleusinia, ut affirmabat apud ju- dices, ignoraret, tamen eandem fabularum rationem et nosse et exprimere posset. Quae si recte disputata sunt, consequens est, jam tum patrum religionem admo- dum mutatam fuisse, apparetque, quantum ipse Aeschylus, in quo ceteroquin tanto- pere viget antiquorum temporum honor, ejusque aequales ab antiquis illis per san- ctasque ceremonias multorum seculorum spatio adoratis diis defecerint. Atvero simul, et hoc longe gravissimum duco, ex Aeschyli causa intelligitur, quanti Athenienses res divinas fecerint, quamque parati fuerint, et mysteria sua let omnino deos patrios

1) lIia narrant Aspasius I. I. et Aelianus V. H. V, 19: Alcoxν³s d r9wycdg xdivero dosßelag kal rivεo doduar. Erolncu Svrc Ad-valov Bdadeνν og, Auvvlas 6 vεcr εος d6o*1†fdg 4oeehebeaeos 16 SElon Posck⸗ r6ν πνxνν Ʒονμν rijs Isiodg x. r. 7. ²) Strom. II. p. 387. A. G 3 ²) Ex eodem fonte eandem doctrinam sine dubio hausit Findatue, quam posthac etiam Euripides, Callimachus, Porphyrius, Proclus amplexi sunt. Cf. Creuzer. Symb. IV, 517. Sed eam ipsam ob rem, quia Ae- schylus cum summb periculo suo id ausus dicatur, quod non ita multo post Sophocles, Euripides, Stoici sine cujusquam offensione fecerint, Lobeckius Aglaoph. p. 76 sqq. sibi persuadet, Aeschylum non tam propter evulgatum Eleusiniae doctrinae mysterium, quam quod actum quendam solennem in scena assimulaverit, et e. g. in carmine propemptico, Areopagitarum vestitu et ornatu(Athen. 1. 21. E.), in modis musicis Eleusinia aliquatenus expresserit, in crimen esse vocatum. Vix crediderim. Sed quum infra pluribus exponendum sit, quam subita fuerit illa aetate omnium et sensorum et co- gitatorum mutatio, hoc loco non est, quod viri docti argumentum impugnem. A