Aufsatz 
Commentationis de asebeias graphe sive de impietatis actione tum aliis viris claris tum maxime philosophis ab Atheniensibus intenta : Particula I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

3

sceleris magnitudine culpaeque ratione et diversae poenae vel lege definitae essent vel a ma- gistratibus caperentur. Qui in manifesto facinore deprehenderentur, ii missis ambagibus per dæxꝓονvel pro re nata per&vòeakev et 2 ipνσυνηꝙ⁴) quum ad alios magistratus tum praecipue ad undecim viros ducebantur, ut, si res in confesso esset, de facinorosis illis statim supplicium sumeretur ²), sin autem de facto nondum satis constaret, legitimi judices in auxilium vocarentur. Aliquando etiam per x006041 ³) res agebatur, ut, quemadmodum juris consulti loquuntur, Populi praejudicium fieret, utrum qui crimine compellatus esset, solvendus an judicio ultra persequendus videretur. Gravissima tamen impietatis crimina, quorum exempla hoc libello pluribus describere in animo est, quippe quae vel maxime Atheniensium prodant declarentque de diis rebusque divinis opiniones, ipsorum in republica administranda consilia rationes- que, antiquorum ac posteriorum temporum conflictiones, prioris aetatis pueriles supersti- tiones, insequentis nimiam libertatem, vetustatis denique et novarum rerum primum diver- sitatem ac repugnantiam, tum literarum et meliorum cognitionum de obsoletis illis et ineptis opinionibus partam victoriam, gravissima, inquam, impietatis crimina, deorum popularium dico contemtum, mysteriorum proditionem, juventutis corruptionem, doεelcg poaqfj, rarius eidxppsllg 4) persequebantur Athenienses. Quae doeßslag poœopi in causis publicis et ruuyjroig 5) quidem habebatur tamque gravis erat, ut interdum multa, saepius exilium bonorumque publicatio, quin adeo ipsa mors eam consequeretur. Sed quantae poenae his criminibus, quae omnium omnino scelerum gravissima ducebantur et revera erant, nisi Atheniensium animi de diis rebusque divinis tantopere coecutirent, pro- positae fuerint, neminem praeterit. Contra multum dubitarunt viri docti, ad quod tribu- nal haec ipsa impietatis actio competierit, quia fere nunquam ea res disertis verbis memo-

¹) Cf. Platner. 1. I. 251 sqaä.ſ

²) Hultos impios indicta causa interfectos esse, ex his Lys. c. Andoc. verbis 257 conjicias: Guv- Bou³ενοε Bobitvousvos rary ört der Toidar Meyaoei dνοον d‿ε5u⁴t, ²elsvo'ro pdo Ertocv äutro, xaoexοſuc dxoxαᷣενα. r. J.

³) Platn. 1, 379. 8.

5 De hoc causarum publicarum genere gravissimo, quo utebanzur Aihenjenses in rebus ad rempublieam

bpertinentibus, ubi leges non sufficiebant, nec non ad mMagistrutus, id quod infra videbimus, reos citandos cf. Baehr. ad. Plut. Alc. p. 182.

¹) Cf. Stallbaum. ad Plat. Apol. p. 35, E. Si actor quintam partem votorum non zulhsne infamia xre xoodrdeug notabatur et mille drachmas praeterea solvebat.

1*