— 11—
similem(6 ⁴ 26 ν½ cap. 82), neque Theophrastus audiendus, qui de lapid. §. 53. lapidem esse contendit. Plinii verba sunt:»Nascitur defluente medulla pinei generis arboribus, ut gummi in cerasis, resina pinis. Erumpit humoris abundantia: densatur rigore vel tepore autumnali. Cum intumescens aestus ra- puit ex insulis, certe in litora expellitur, ita volubile, ut pendere videatur, atque considere in vado. Pineae autem arboris esse indicio est pineus in attritu odor, et quod accensum taedae modo ac nidore flagret.« Accuratius Plinio nemo unquam succini naturam perspexit; hoc unum tamen mirum est, quod hodieque arbores illae electrum gignentes suis oculis nemo unquam vidit, sed natum jam et confectum vel e mari ejicitur vel e terra effoditur. Necesse igitur est, seu subterranei vegetaminis sit fructus, seu tempore quod dicimus ante- deluviano ortum. Certe ipsi adhuc hanc rem ignorantes veniam facile Tacito dabimus, qui» fecundi ora nemora lucosque, sicut Orientis secretis, ubi thura balsamaque sudentur, ita Occidentis insulis terrisque inesse crediderit, quae vicini solis radiis expressa atque liquentia in proximum mare labantur, ac vi tempestatum in adversa littora exundent. Succum arborum esse, duobus argumentis optime Tacitus probavit, primum:»si naturam succini admoto igni tentes, in modum taedae accenditur, alitque flammam pinguem et olentem, mox ut in picem resinamve lentescit,« deinde:»terrena quaedam atque etiam volucria animalia plerumque interlucent, quae implicata humore mox durescente mate- ria cluduntur. Quam rem Plinio etiam aliisque observatam nostroque adspectui saepe obviam nobilitavit Martialis tribus epigrammatibus non illepidis, quae quin hoc loco adponam mihi non tempero. Sunt illa
In apem, electro inclusam, IV, 32. Et latet et lucet Phaéthontide condita gutta, Ut videatur apis nectare clausa suo. Dignum tantorum pretium tulit illa laborum, Credibile est, ipsam sic voluisse mori.
In viperam, IV, 59. Flentibus Heliadum ramis dum vipera repit, Fluxit in obstantem succina gemma feram; Quae dum miratur, pingui se rore teneri, Concreto riguit vincta repente gelu. Ne tibi regali placeas, Cleopatra, sepulcro, Vipera si tumulo nobiliore jacet.


