Aufsatz 
De electro et eridano
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

3 2 k,

410

In pluribus porro locis, ut dixi, utrum electrum metallum an succinum in- telligamus, dubii haeremus, et in illorum numero antiquissimorum scriptorum Ilomeri et Iesiodi versus ponendi.

In Homero quater, in IIesiodo semel electri mentio facta est his versibus:

Odyss. IV, 72. Xaxννοο e dreονην α ddανανra eijevra,

XOνοσο τν ⁷πιηϊιεοωνι z αἀονςσον*οινι εƷ̈e‿αντοs.

Odyss. XV, 460. Xoναεον ννρρον εέω᷑‚ erd d.εντεοισσυν ε‿εέοστο.

Odyss. XVIII, 295. OHναμοων ν ELũονυν⁴emντρςν οννꝶνοναòανοωνο dsrů bveinev, Xoεοσεσον, Xενντοισσουν ⁶οέιμ⁴ινοων,»εeαμιον ος. Eioeoin, 10. Aörh d 1Orον νυφααiõνοα, Aeνν Seᷣ‿ανi.

Scutum Herc. 142. Hdv μεν zναꝭιν riντ⁴dν, 1ebνρννν έμ‿λ‿αάeri, IILLarαυν ϑνι υαοαναν⁸ς εm*ννν, 2νοω τe †ααυνιρ Aaνινπνιmνιυννοb: 3

Utram significationem praeferrent, jam veteres interpretes dubitaverunt. Eustathius ad. Odyss. IV, 73 utramque explicationem proponens magis tamen propensus esse videtur ad succinum intelligendum. Sunt ejus verba:»½α̈ντροσ iαυνςσ μ⁶νεταα ελμάν τις ναάd ods ονοος εαdνςα tια̈dy aod ον ςις- 76/b. 1dnεοd d uiyμα zousos 2l d0 /ευνοο Ooε⁴ ˙5 α Nocrds oνοσνοασ vd exντ⁵οο⁹, 2 6 udνο 61³ τ οο Aιοεες rjs v9οα Sd⁴εν ο elvα τυον IIid'ον Abrer, dρς oss 2 Aaα ldνdαs Tiνovrat dxεον érισοσπσπαοενπOQ. eiròd, z roοο ππαερεέντεεειςσοασι τοις oον Méevedov ⁶ναμαωας eis daidνμα. Plinius autem 1. l. metallo electro auctoritatem tribuit, Homero teste, qui Menelai regiam auro, electro, argento, ebore fulgere tradiderit. Ita quoque nostrorum tempo- rum viri docti in diversas sententias abierunt, Passovio v. c. in lex. graec. metal-

lum, Buttmanno in commentatione quadam academiae Berolinensis actis inserta

succinum intelligente. Nec mihi, aliis argumentis vel internis vel externis frustra quaesitis, hancç litem discernere posse contigit. Utamur igitur hac occasione, ut ad succinum describendum transeamus.

Succinum quid sit undeque ortum, rerum naturalium investigatores ad nostra usque tempora varie disputarunt, neque vero controversiam plane dirimere valuerunt; quodcunque tamen veri compertum habemus, id omne antiquitati debemus. Ut poetarum figmenta nunc omittamus, sunt luculentissimi hujus rei auctores Plinius hist. nat. XXXVII, 2, 11 13, cui adjungas Solinum cap. 20, et Tac. Germ. 45. Sed jam ante illos Aristoteles seu quicunque Mirabilium ejus nomine inscriptorum auctor dicendus est, recte viderat, esse massam gummi