— 12.—
In formicam, VI, I5.
Dum Phaöthontea formica vagatur in umbra, Implicuit tenuem succina gutta feram.
Sic modo quae fuerat vita contemta manente, Funeribus facta est nunc pretiosa suis.
Quod Phaöthontidem guttam, Heliadum ramos et Phaëthonteam umbram dixit, notissima est et a poëtis decantata Phaéthontis fabula, cujus casum lugen- tes sorores Ileliades in arbores electrum stillantes mutatae narrantur. Arist. mirab. cap. 82. Apoll. Rhod. IV, 596— 626. Lucret. V, 397— 405. Diod. Sic. V, 23. Ovid. met. I, 750.— II, 366. Manil. I, 733 sql. Hygin. fab. 152. Lu- cian. astrol. tom. V. pag, 223. Dial. Deor. 25. Philostrat. Icon. I, 11. Proclus ad Plat. Tim. pag. 38. 5. Etym. magn. in voce ybexroov etc. Hoc loco id solum quaerimus, quanam ratione electrum cum Phaöthonte sit conjunctum. Ego, ne in impeditas mythologorum ambages incidamus, paucis meam sententiam declaro. OaνQμων(a verbo ꝙανυα, eνꝝx⁵ est Solis epitheton fulgorem ejus significans, v. c. apud Ilesiod. Theog. 760. TIélνlοςα ροωσ Mox solenni poetarum more, ex Deorum, epithetis homines et personas, Deorum cognatos, propinquos filios fingendi, Phaëthon Solis(aut Aurorae) fillius(ut Phaëthusa ejus filia, Hom. Od. XII, 132) factus est. Quo nomine fulgorem significante denique poetae usi sunt ad yKexrgov, Solis instar fulgens Solisque radiis stillans, ejusque natu ram et indolem explicandam, urente Sole orti, arenarum in Africa solitudi- nes perpetuo aestu torridas, occultos Nili fontes, stolidamque nimiae sui fiduciae insolentiam pro lubitu intexentes. Veram quandam rei gestae memoriam ex historia repetendam sub Phaöthonte latere, prorsus nego, mox Diodori, Plinii et Luciani auctoritate probabo, quamvis videam, alios ex Phaéthonte mercatorem in electro coemendo casu pereuntem sibi finxisse..
Sed ut ad electrum redeamus, est illud vel candidi, vel cerei, vel fulvi coloris, pellucidum mollique fulgore perspicuum, ita tamen ut colorum discri- mina leniter inter se diffluant. Illum colorem electrinum veteres dixerunt et cum Solis splendore compararunt, Hom. Odyss. XVIII, 296; aut cum langui- diore Lunae splendore, quae inde ykexrois vocatur in Orph. hymn. IX(VIII), 6. Iloc colore insignia esse dicuntur palmarum poma, quorum 6 0ς Alaαον οεοεν 45—eoe, apud Xen. anab. II, 3, 15., aqua, απ.ιιιν⁸ιυων Ʒαυα apud Callimach. hymn. in Cer. 29, capilli, electro similes apud Ovid. met. XV, 316, unde» Do- mitius Nero in ceteris vitae suae portentis, capillos quoque conjugis suae Pop-


