— 5—
edi coeptis.*) Liceat ergo alterum, quod supra dixi, scriptionum edendarum genus in praesentia mihi vindicare, quod, ut non omnibus levioris lectionis ju- cunditatem offert, ita tamen minime spernendum esse videtur; imponit enim praeceptoribus publicis seu cupientibus seu invitis interdum publice scribendi necessitatem, unde, num studia illorum cum tempore processerint, facile con- jeceris.
Equidem cum in Germaniae historia et perscrutanda et docenda aliquantum versatus sim, singula ejus capita hac scriptionum edendarum occasione usus, meis rationibus pervestigare et ex mea mente adumbrare decrevi. Nuno quidem ad primordia rerum Germanicarum redire liceat, quae, cum quasi Cimmeriis tenebris obruta jaceant, hoc tempore multis opinionum sectatoribus commodam divinandi ansam praebuerunt. Quorum plerique in eo mihi lapsi esse videntur, quod suis opinionibus, conjecturis et commentis potius indulgere, quam veterum scriptorum testimonia simpliciter sequi et reliqua se ignorare proſiteri malunt. Ilabet tamen hoc natura humana, ut in rebus ultra hominum cognitionem positis subtiliter rimandis sibi placeat, et quae omnes adhuc latuerunt, in iis perspi- ciendis et illustrandis inanem operam consumat vanamque gloriolam appetat, unde fieri solet, ut viri docti, ultimam veritatis notam transgressi non ad carceres adunati redire, sed in infinito opinionum campo exspatiari et in diversissimas sententias discedere velint. Ut enim de theologis et philosophis taceam, qui hu- manae imbecillitatis et imprudentiae ut plurimum immemores, sua quisque pla- cita et decreta quasi divinitus instillata pro unica veritatis norma venditarunt, hodieque in rebus rationem humanam longe excedentibus diversarum partinm asseclas immani impetu et feroci ardore passim lacessunt et oppugnant, sunt etiam Philologi et antiquitatis doctores, qui ultra extremum veritatis orbem audacter enisi nubem Pro Junone amplectantur. Relictis enim aut pro lubitu spretis anti- quorum scriptorum testimoniis, alii omnia ingenii humani incrementa, cultus divini vestigia, rerum publicarum instituta et vitae elegantioris primordia inde ab extremo Oriente et undis Eois, ab Indis, Seris et Soythis promiscua temporum locorumque ratione repetere et pia quadam superstitione adorare solent, alii inep- tius etiam cuique genti sedes antiquitus certas et immotas adsignare, omnes popu- los tanquam boletos ex suo luto ortos, aiτννοας glebaeque adscriptos clamare, omnia denique ingeniorum, literarum et mercaturae inter Orientem et Occiden- tem commercia negare, omnemque generis humani societatem tantum non e
*) Allgemeine Schulzeitung, 1824. Nr. 30— 32.


