— 6—
medio tollere. Quae controversia, hoc ipso tempore de Graecis, Aegyptiis, Phoenicibus, Indis etc. cum maxime agitata potest etiam ad Germanos transferri, aut potius jam translata esse invenitur. Alii nempe omnia gentium, urbium, fluminum, montiumque nomina in media Germania obvia ex Oriente desumta et a Phoenicibus dicta esse volunt, in iisque derivandis putide satagunt, alii Tacito (Germ. cap. 2) auctore securi Germanos indigenas credunt, minimeque aliarum gentium adventibus et hospitiis mixtos. Ego vero, veritatem ut plurimum me- diam esse ratus, neutri parti album calculum adjecerim. OQuod alibi accuratius excussurus, transeo ad rem, quam nunc subtilius quaerere decreveram, ad dis- quisitionem de Electro et Eridano instiluendam.
Quo tempore vera rerum gestarum memoria in poötarum fabulis et figmentis fere evanescit, cum Germaniae notionem ne tenuissimam quidem Graeci haberent, electri tamen ex Germania advecti fama et aestimatio per omnes fere Orientis et Occidentis regiones sparsa invenitur. Operae pretium igitur facere videtur quicunque de electri natura et usu accuratius inquisiverit, ut quomodo ad res Germanicas hoc pertineat perspici possit. Id alii quidem iique doctissimi, v. c. de Wedel- Jarsberg, Adelung, Rühs, Titze jam pridem tentarunt, neque tamen ita ut haec disquisitio ab omni parte absoluta possit videri, qua re ex sola anti- quorum scriptorum auctoritate eam denuo concinnare omnibus eorum testimo- niis ad partes vocatis satius esse duxi. Primum igitur de electri nomine, natura et usu, deinde de patria ejus ad Eridanum fluvium, et commerciorum itineribus, exponere liceat.
Nomen electri quod apud Orientales in usu fuerit, nemo facile dixerit; quae enim nomina inveniuntur, eorum interpretatio admodum fluctuat. Quod occurrit . r Exod. XXX, m34, id alii electrum alii bdellium interpretantur, Gesenius in jex. hebr. p. 1131 eos sequitur, qui unguem odoratum aut blattam Byzantinam, quae nuno dicitur, intelligunt. Electrum tamen ista voce signiſicari Plinii auo- toritate probari posse puto, qui hist. nat. XXXVII, 11, 1 idem fere nomen Sacal in usu esse affirmavit. Alia vox est d n Ezech. I, 4. 27. VIII, 2, quam septuaginta interpretes et vulgata in electrum verterunt, adsentiente Bocharto in Hieroz. p. II. lib. 6. cap. 16 init. pag. 871 sqq., Gesenius cum Iaσιιᷣνυρ̈ Apoc. I, 15 composuit. Ajunt praeterea, electrum a Mauris et Arabibus ambram citrinam aut Caraben vocari. Graecorum vocem ykexroov sunt qui ex Orientalium fontibus, ab Arabum voce Eleck resinam signiſicante(vid. Hallische Encyklo- paedie tom. IX pag. 211) derivare velint, me quidem non probante. Quod enim
7 —


