Aufsatz 
De primis urbis Romae incolis : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

Romulum et Remum, ex illorum temporum ratione apparet, et prae-

ter pecunias, arma, frumenta, jumenta deportandis oneribus aliaque,

quae ad urbis aedificationem accommoda acceperunt juvenes, Diony-

sius Halicarnassensis servos quoque fuisse nominatimdicit*): Exegn-

Nilo 88 T519 vS2νσφeηοις εμœᷣ Xeuara, naιν εμm*, σνeτσνοkas,'μνν⁸ 0 Tœα, kœι υꝓπo-

&ακ mosda, var Ti dæXO TONSOO'tH A‿ασνκεu ν ro³εεogo. Quo Diony- sij loco nihil sane luculentius, nihil ad ostendendum evidentissima

probatione, Numitorem nepotibus suis bene cupientem vigilanter eos,

efficaciter et copiosissime sublevasse servosque iis adscriptos neque

sui juris factos neque adhibitos fuisse ad ullum aliud officium

quam ad opera servilia, opportunius esse potest. Non igitur nego, inter primos Romae incolas servos etiam, latrones aliosque nequis- simos homines exstitisse: libertatem iisdem concessam aut aliquam

reipublicae curam mandatam fuisse, id vero nego.

Ad Romulum ipsum quod attinet, eum cum ignobili servorum aliorumque ejusmodi hominum turba ad Tiberis ripas se contulisse, quorum in nova urbe condenda novaque republica instituenda fideli ac bono uteretur consilio vix mihi possum persuadere. Quis enim Romulum, acerrimum hujusmodi hominum aestimatorem, servos incultos rerumque omnium, civilium potissimum, prorsus imperitos, sapienter sibi suasuros indue commune consulturos sperasse putet, cum sua solius opera ne id quidem effectum iri animo utique prae- sagiret, ut ad suum ipsius arbitrium servi isti se accommodarent?

Nonne, cum haud dubie exploratum haberet, quantopere ad publi-

*) Ant. Rom, I, 85. B 2