—- 10—
Quae omnia dum mecum expendo, nihil magis veri speciem mihi prae se ferre videtur, etiamsi ex nullo ullius scriptoris te- stimonio confirmari posset, quam Numitorem, oum ad novam ur- bem condendam a’ se dimitteret nepotes, viros, quos habuit sa- pientissimos sibique fidelissimos, una cum Romulo et Remo aut ultro ad Tiberim misisse, aut concessisse saltem, ut, quibus pa- triam mutare volupe esset, cum iis ex Alba demigrarent, ut juve- nes, quos de rebus dubiis consultarent et a quibus in instituen-
da gubernandaque republica adjuvarentur, semper haberent.
Non negaverim quidem, servos fugitivos, fures, latrones aliosque perditissimos homines, ut fit in coloniis deducendis, in spem sive impunitatis sive juris civitatis consequendi adductos, ex aliis Italiae regionibus ad Romulum et Remum confluxisse, quos vero, tantum abest, ut Romulus ad libertatem vocaverit, ut om- nibus potius aeternam servitutem inusisse mihi persuasissimum sit. Quis enim ut credat, potest adduci, amplissimos illos honestissi- mosque viros, a Numitore nepotibus adjunctos, contumeliam ex concessa istis nebulonibus libertate redundantem in sese aequo animo fuisse laturos?
Concedendum etiam(ut recte concedi potest), a Numitore ipso nepotibus suis servos, quos secum ducerent, quorumque ope- ra in aedificandis domibus, agris colendis aliisque id genus mune- ribus uterentur, additos fuisse. Neque enim servis carere potuisse
se receperint, in patriam olim redeundi, auctoritate eorum, sub quorum dati
sunt potestatem, nec non militari, qua coercentur, disciplina, facillime in of-
ficio contineri posse, nemo non videt.


