Aufsatz 
De primis urbis Romae incolis : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Tum vero erga nepotes, optime de se meritos, utpote quorum constat virtute effectum, ut, occiso Amulio, rerum ite- rum potiretur, nulla alia ratione sincerissimam animi declarationem exhibere poterat Numitor, quam si iis ad novam rempublicam bene instituendam viros singulari prudentia insignes adscriberet comites. Quidni igitur hanc occasionem, publicas Romulo et Remo pro summo corum studio sibique utilissima opera grates referendi,

avidissime illum arripuisse putemus?

Nec ullam denique habet dubitationem, Numitorem, facta nepotibus suis novae reipublicae condendae potestate, ut illa staret maneretque, pro suo in illos amore ac stuclio ex animo optasse. Equidem non video, cur de eo vel minime possit dubitari. Qui- bus regis optatis, si Romulo et Remo nonnisi servos, latrones aliosque id genus homines adjunxisset, rerum eventum responsu- rum fuisse, vix mihi ac ne vix quidem probabile videtur. Qui enim conſidere poterat Numitor, nebulones istos, quorum aliud alii, pravis perversisque animi motibus conciti, movissent, mores suos ad nutum Romuli accommodaturos esse aut omnes in utilitatem publicam curas et cogitationes intenturos? Quibus disciplinae le- gumque vinculis constringendi erant et coercendi, qui jam legibus soluti sibi viderentur novisque rebus, ut assolet, semper studerent? Nonne periculum erat, ne nova respublica, nebulonum civiumque- perditissimorum plena, brevi temporis spatio turbata corrueret periretque*)?

*) Ne quis mihi objiciat coloniam ab Anglis in Novam Cambriam Australem(New-

Sudwales) deductam. Omnes enim, eo deportatos, spe, si ad meliorem frugem

B