3—
praeter omnem spem et exspectationem adhuc in vivis esse videret, nonne pro ca, quae tunc temporis imbuerat animos hominum, su- perstitione, prodigium divinitus factum Numitor id habuisse sibi- que persuasisse putandus est, deum quendam tutelarem, ut nepotum suorum vitae prospexerit, ita ad majora quoque eos reservasse? Vel hoc uno, ut opinor, deterritus, quo minus nepotes negligeret (neglexisset autem, si iis servos, quin ctiam fures et latrones, in vinculis hucusque cohibitos, aliosque novae reipublicae perniciosos homines adjunxisset socios), id sibi faciendum censuisse mihi vide- tur, ut, quibuscunque posset modis, in nova urbe condenda ad- juvaret juvenes. Quod ni fecisset, nonne regi, superstitione cap- to, metuendum erat, ne dii neglectorum nepotum ultionem a se ipso repeterent? Quid igitur antiquius esse potuit Numitori, duam ut Romulo et Remo, divinitus, ut ille quidem putabat, con- servatis, viros nobilitate principes aliosque spectatae fidei et subacti ingenii homines adderet, quorum in omnibus rebus sapientia con-
silioque juvarentur?
Deinde cognita juvenum origine animadversisque insignibus eorum animi ingeniique dotibus ac virtutibus, cum spes haud du- bia esset Numitori, nihil eos tanta indole tantoque natalium splen- dore indignum facturos, cumque se eam ipsam ob causam Romu- lo et Remo tam mitem tamque humanum praeberet, ut iis, colo- nia ad Tiberim deducta, urbem condere permiserit, cui quaeso verisimile videbitur, Numitorem cum nepotibus suis, eo consilio, de quo paulo ante dictum, vilissimos homines scelestissimosque nebulones consociasse?
Tum


