— 7—
Antequam vero ad ea et caetera, quae esse in hac re gravis- sima argumenta ac firmissima puto, accedam, haud abs re fuerit, nonnulla praemittere, quae, quamvis non ut verissima haberi ve- lim, veri tamen similia esse et propterea ad rem praesentem illu-
strandam nonnihil facere posse mihi quidem videntur.
Numitorem, Romuli Remique avum, si spectes, eum ne- potibus suis, cum in eo essent, ut loco ad Tiberim sibi concesso novam urbem*) conderent, nonnisi servos aliosque ex ultima ple- bis faece addidisse comites ac socios, ea quidem mente, ut eorum in nova urbe condenda novaque republica ordinanda et moderanda parerent consiliis et auctoritati, id sibi persuadeat, qui velit:
mihi a veritate alienissimum videtur.
Primum enim cum juvenes, quos per Amulii impietatem ac
saevitiam olim in Tiberinis undis suffocatos credebat lugebatque,
*) Sunt, qui, Romam a Romulòo conditam fuisse, vel prorsus negent vel saltem in dubium vocent; ad quorum sententiam ut accedam, a me impetrare non possum. Verisimillimum mihi videtur, Romulo, cum condendae urbisedem eligeret, aNu- mitore in solo diruti cujusdam oppidi, olim opulentissimi florentissimique, fun- damenta designata fuisse. Testantur, ut opiunor, cloacae, quarum amplitudo tanta fuisse proditur, ut vehem feni large onustam transmiserint(Plin. XXXVI, 16.) quasque tantum visentibus contulisse stuporem, ait Cassiodorus(Var. Lib. III. ep. 50.) ut aliarum quoque civitatum potuerint miracula superare. Has igitur con- camerationessubterraneasipso Romulo antiquiores esse, mihi persuasum est. Nam a Tarquinio Prisco aut alio Romanorum rege, quorum ſines vix ultra aliquot la- pides extensos, quorumque adeo divitias tam publicas quam privatas tenuiores fu- isse constat, quam ut faciendo tam stupendae amplitudinis operi sufficerent,
fossas atque actas fuisse, prope ſidem excedit.


