Aufsatz 
De primis urbis Romae incolis : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

Quacsi ita sint, me operae pretium existimo facturum, si hac scribendi occasione oblata de primis Romae incolis disseram, prae- sertim cum hac de re non unam eandemque eruditorum sententiam

esse videam.

Equidem non ignoro, fore, qui, quae mihi pertractanda sumsi, ab aliis jamdudum ad amussim disputata atque excussa esse adeoque acta me agere dicant. Hi vero non obstent, quo minus et meam ad ejusmodi disquisitiones symbolam conferre remque istam examini denuo subjicere audeam. Cum enim ego non is sim, qui rationes a me adferendas firmissimis fulcris inniti et extra omnem dubitationis aleam positas esse persuasum habeam, non ar- roganter tamen sperare ausim, lucis forsan nonnihil ad hanc rem illustrandam ex quantulacunque hac mea opella redundaturum aut saltem ansam et materiam altius in illam inquirendi aliis me sup- peditaturum. Quodsi tam felici esse mihi contigerit(id quod aliis aestimandum relinquo), erit, fateor, quod gaudeam mihique gra- tuler.

Jam vero, ut ad rem ipsam accedam, pervulgata est hodie- que multorum doctorum opinio, primos Romae incolas, a Romulo, cum ejus condendae consilium ceperit, eo deductos, aut cum in- terjecto aliquo spatio asylum aperuerit, eo allectos, fuisse fures, latrones, errones, servos aliosque ultimae et abjectissimae condi- tionis homines, qui undique ex omnibus Italiae partibus Romam,

velut in sentinam quandam, confluxerint.*)

*) Hanc opinionem jam prisca aetate obtinuisse, apud Dionysium IIalicarnassensem

(Ant. Rom. I, 4. et 83.) legimus; cujus verba, quae hie adjiciantur, digna sunt,