Aufsatz 
De primis urbis Romae incolis : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

moria tam longe remotis versetur, in Daedali quasi labyrintho incertum dubiumque vagari, vixque posse Ariadnes filum reperire,

quod per inextricabiles et irremeabiles eum reducat errores.

Neque tamen est diffitendum, rimari rimandoque reperire, quae sint urbium origines, utilissimum esse, immo maxime neces- sarium, nisi forte negligere velimus in medioque relinquere, quao non ignorare harum rerum accuratius cognoscendarum studiosissi- mi cujusque vehementer interest. Qui enim factum sit, ut priscis temporibus aliae urbes, subito praeter spem omnium emersae, eminentissimum magnitudinis gradum ascenderint, aliae, ab iisdem fere exiguis profectae initiis, neque rebus domi forisque gestis, neque legibus et institutis, neque litteris denique et artibus ad eun- dem gradum pervenire potuerint, haec si quaeramus, haud scio an non recte ac dilucide ad propositum responsurus atque adeo omni ex parte satisfacturus nobis sit, qui non illarum urbium origines cognitas habeat ac perspectas. Nec mirum: cum in primis urbium initiis ac fundamentis haud raro earum futurae vel claritudinis vel

obscuritatis causas latere vidéamus.

Quae cum ita sese habeant, fore, qui harum aliarumque ejusdem modi rerum indagationes supervacaneas ducat, arbitror neminem. Praeterquam enim quod utile et necessarium, est etiam valde jucundum ac suave, res usque adhuc obscuras et perplexas, aut minus recte explicatas et illustratas ad liquidum confessumque perducere veteribusque scriptoribus accurate inter se collatis, inde

discere, quatenus vel convenire inter se, vel pugnare videantur.