Aufsatz 
De primis urbis Romae incolis : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

oᷓᷓccͥeecðRA

In rebus tam antiquis, si, quae similia A3 Vverxi sint, pro veris accipiantur, satis habeam.

Liv. v, 21.

. Impeditissimum omnino gravissimumque in se suscipere laborem, qui in priscarum urbium origines inquirere conentur, quis est, si vel leviter ad difficultatum in iis explorandis obviarum seriem animum attenderit, qui illud dubitet? Cum enim in hujusmodi investigationibus, quoad longissime possumus praecteriti temporis spatium respicere, saepe respiciamus necesse sit, cumque nec om- nes veterum scriptorum, qui res antiquas memoriae prodiderunt, libri nostram aetatem attigerint, nec, si quos singularis quae- dam fortuna temporum injuriae populorumque barbariei eripuerit, de primis urbium initiis inter ipsos scriptores semper conveniat, in promtu est ac manifestum cuivis legenti, difſicillimas esse ejus- modi inquisitiones eumque, qui in indagandis rebus a nostra me-

A 2