Aufsatz 
Quaestiones de Euripides Hercule furente / scripsit Iulius Zastra
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

V. 530. T'öyat, ri uuiιν⁸⁶ον πεε d⁶ασνo;

Hane librorum scripturam, quam omnino retinendam esse mox demonstrabo, Elmsleius 5), ut quae cum seqyuentibus non concineret, mutandam ratus, pro TWν, 2σν 719 posuit ναη νιννεᷣ rονοσα. Commovit autem virum doctum ad hanc coniecturam 20% vox v. 529, pro qua Euripidem z scripturum fuisse putat, si V. 530 puyde posuisset. At viro docto ante omnia docendum erat, quomodovy in hune versum irrepere potuisset, cuius rei ego nullam me invenire posse rationem fateor. Toinde autem optime potest defendi; videt enim Hercules e longinquo non solum uxo- rem, sed una cum ea patrem, liberos, virorum turbam, qua illa circumdatur. Consen- taneum ergo fuit, Herculem dicere: Age, prope hos consistens exquiram! Denique huc accedit, ut ·Qςε pronomine, quod Elmsleio, quum vocabulum duarum sustulisset syllabarum, interponendum fuit, multo languidior ſieri videatur oratio. Tan- tum enim abest ut, id quod sibi persuasit Elmsleius, elegantior exsistat sententia, ut vocabulum 1νο%% prorsus supervacaneum orationis minuere videatur concinnitatem. Tum pro Megarae nomine, quod libri exhibent, Amphitryonis nomen insequentibus ver- bis praeposuit Elmsleius propterea quod v. 533. Hercules diceret riv e ταιαανν Tuον⁴μιν ndreo; Sed ne hac quidem in re viri ingeniosi opinionem probare posse mihi videor. Librorum enim auctoritatem, quam quidem talibus in rebus non ita magnam esse bene scio, cui tamen aliquid tribuatur oportet, non sine iusta causa repudiandam esse acriter cantendo. Idoneam autem mutandi rationem non adesse, facile intelligemus, quum sen- tentiarum seriem paucis illustravero. Megara. Herculem e longinquo conspiciens, vehementissime commovetur dubitatque, num vere coniux sit, cuius imago ob oculos suos versetur; summo enim calamitatis onere oppressa neque ullam spem sibi relictam esse opinans, hanc subitam fortunae vicissitudinem animo comprehendere non potest. (vv. 516 522,) Postquam autem Herculem domum suam salutantem atque ex uxore quid novi accidisset quaerentem audivit, statim animum colligit paucisque verbis de statn rerum maritum docere conatur. Fere insaniens autem gaudio non de sua libero- rumve, sed de Amphitryonis salute verba illa ex intimo profert animo. Hercules, sortis illius, quae Lyci crudelitate suis est comparata, prorsus ignarus, ei respondet ρ; sed sperans, patrem senem, qui varios dubiosque vitae casus iam dudum expertus sit, uxore luculentius rem sibi expositurum esse, ad hune se convertit, quaerens ex co, quamnam in rerum perturbationem venerit. Megara autem, utpote mulier ad lamen- tationes et lacrymas viro propensior, senem loqui conantem interpellat totamque rem aperit. Sic sententiae optime sese excipiunt neque ulla opus est mutatione, ne signum quidem interpunctionis, quod Pflugkio necessarium est visum, ponendum esse putave- rim propterea, quod iam omnis dubitatio Megarae est sublata ⁵⁴).

V. 543. Gr.⁴doε τ Kdaαs⸗ ν ενπτdmudo 2[εει οαos...

Pflugkius sine iusta causa interpunctionem vulgatam mutavit et pro posuit 9, quae conicctura quam sit supervacanea et sententiarum perturbet arctam cohaeren-

53) Classic. Journal XV, p. 211. 54) cf. Klotzii praef. p. XI. sed.

1