18
mentionem, immo Diodorus ⁴⁷) a Valcano clavam Herculi datam esse distincte tradit. Tamen in talibus rebus saepe tantam inter singulos scriptores invenimus discrepantiam, ut propter ceterorum silentium unius auctoritatem labefactare vix nobis liceat. Quod autem dicit Hermannus, etsi clavam a Daedalo accepisset Hercules, non ideo ⁸ ν J⁶ονν potuisse eam nominari, minime cum eo facio. Etenim ut ab alio quodam acce- pisset clavam Hercules, accepit eam tamen, id quod ex d6οω vocabulo elucet, cuius integritatem ne Hermannus quidem in dubitationem vocavit. Quid autem, quaeso, refert, utrum a Daedalo, an ab alio clava donatus sit Hercules? Num donum illud a Daedalo tributum minus fallax fuisset? Peuô-je autem(fallax) ideo nominatur dοσ, quod Her- cules clava illa armatus in summi saepe discrimen periculi sese immisit eiusque prae- stantia fultus vel gravissima certamina suscipere est conatus, ex quibus Megara timet ne pernicies quando coniugi proſiciscatur.
V. 482. 21⁴ ι ϑ⁶dααα ντοσα‧ νοστσι σέεεmν.
Vulgata scriptura est νον ιι ἀνςρσνα lourod- Oνοπυχοοι ꝓραοεινν, quam Pflugkius retinuit, Klotzius defendit, non recte mea quidem sententia. Etenim quid sibi velint verba dνο-vos poewdv, neque Pflugkius neque Klotzius nos docet: Quamvis verum sit, vνοrννοο ονυν dici posse, id quod Seidler 4⁸) nonnullis exemplis demonstrare studuit, tamen dνοσσννοε nominativus est inusitatior, quam qui possit tolerari; certe di- cendum erat dνυωπσν ρσσενν, ut recte animadvertit Hartungus ⁴⁹), signumque inter- punctionis tollendum. Nihilo secius tamen ne hoc quidem concesso sententia est plana,
verba enim àνQ⁷ ϑέ ϑἀνα 1ourod(suppl. 40ze) non satis sunt perspicua. Quocirca vulgatam scripturam abiiciens Bothii coniecturam euο ⸗z Ʒeουνα νd ναυνοε péostv receperim, nisi quod dνιντιινιε in vorv mutandum arbitror, id quod Fixio quoque probatum video. Sic haec exoritur sententia: mihi(dedit sors) miserae, ut pro balneo vobis lacrymas offerrem. Liceat mihi, ut huius loci perspiciatur sententia, pauca de more quodam veterum Graecorum afferre. Erat quidem Graecae consuetudinis, ut die nuptiali puer quidam genere proximus sponso sponsaeque aquam ad lavandum paratam ferret ⁵⁰). Pollux autem 51) dilucide mulierem 10vr ρορ⁶³ον hoc munere functam esse tradit eiusque narratio non paucis veterum scriptorum confirma- tur locis, quos W. A. Becker ⁵²) collegit. Iam totius loci summa haec est: Megara, felici praeteriti temporis conditione exposita, maximo opere queritur, quod spei faturi temporis ne extremum quidem habeat, atque flebiles lamentationes edit hasce: Muta- bilis fortuna vobis pro sponsis Kyjoae dedit, mihi pro balneo, quod vobis paraturus eram, lacrymas, avo, qui convivium nuptiale instruere voluit, pro genero Orcum.
47) Diod. Sic. IV., c. 14.
48) Seidl. ad Eurip. Troad. v. 1180. Sεοτννοs Slou, as2sos νο⁸. 49) Zeitschr. für d. Alterthumsw. 1844. Nr. 32. p. 249.
50) cf. Harpocratio s. v. 1ourοσρσοοs⁸.
51) Polluc. Onomast. III, 43.
52) W. A. Becker, Charikles. II, p. 459 seq. cf. Böttiger, Vasengemälde J, p. 143. L. C. Rhodigini
lectionum antiquarum lib. XVIII. c. 40. De statua in tumulo posita, cui nomen fuerit 10ν ‿ω̈οοσ refert, Pollux VIII. c. 66.


