17
V. 469. dic 2E5εε τν„αετασπσναιιοανικισ...
Sic scribendum esse iudicavit Hermannus eumque secutus est Pflugkius, non sine iusta causa; neque tamen defuerunt, qui eius corrigendi rationem respuerent, velut Fixius eiusque censor Hartungus ⁴¹). Vulgatam scripturam égénetde plane nullam prae- bere sententiam omnes ad unum senserunt ideoque alii aliud excogitaverunt. Sic Fixius Heathii coniecturam probans α in ε mutavit, qua in re duabus de causis non possum quin dissentiam. Primo quidem non patet, quis persuaserit, deinde mirum est, quod ab Hercule uxoris patri persuadendum fuit, ut sibi liceret arva illa, quae Megara dote acceperat, alteri filiorum donare. Haud dubie enim penes Herculem fuit imperium illius terrae, eamque pro arbitrio filio potuit tribuere. Multo magis igitur arridet mihi Her- manni coniectura stéεee, qua haec prodit sententia: tu accepisti arva illa, quae dote mihi tradita erant, ut patri tuo persuasisti. Quod autem Fixius
non pueruli esse dicit, ut ille regnum expetat, parum considerate videtur iudicavisse. Fingamus enim patrem cui plures sint pueri, quique uni eorum se aliquid esse datu- rum promiserit; nonne ceteros statim eandem vel similem rem esse rogaturos creda- mus? Nihil est hac rogatione magis puerorum, atque ego ex viri docti argumentatione paene colligo, eum esse caelibem, certe liberis carere, et puerilis aetatis memoriam ei iam prorsus evanuisse.
Praetereundo tantum moneo, de numero liberorum Herculis scriptores disere- pare. Ex Euripide quidem tres fuisse accipimus, qui tamen eorum nomina non ad- junxit; quodsi de his certiores fieri volumus, Apollodorus 4²) est consulendus. dicens: Aaμ⁴⁴e νει ε ͥoæænje KOsowroeo dο⁸ετεον τπνπαεσρνεενν νυαμτed Méy α 2& ατ τπ˙εdα pvovro rosie, Oyolαακιαραα, Kosovridd, Anindwv. In hoc numero cum eo consentit scholiasta Pindari ⁴³), qui tamen tertio nomen AOiτνμων fuisse, idque nomen apud Euripidem inveniri dicit, unde in una deperditarum Euripi- dis fabularum id commemoratum fuisse, licet ratiocinari, quum in earum, quae hodie feruntur, inveniatur nulla. Pindarus I. c. octo fllios dicit fuisse, quos ex Megara pro- genuerit Hercules. Duodecim fllios eius fuisse narrat Hyginus 4⁴). Quinquaginta numerum flliorum, quos ex Thespii filiabus(Thespiadibus) susceperit, Diodorus ⁴⁵) tradit et Pausanias 4⁰).
V. 471. EU10v.νϑνεειι aι‿ddον*νεην ddοων.—
Hermannus ciddνν in dαε⁴ddov(arte elaboratum) mutandum esse censuit, quod neque quisqam a Daedalo Herculi clavam datam esse tradiderit, neque si data fuisset, dici potuisset wevo⸗ßc diote. Non possum quidem non concedere, priorem huius arguménti partem esse veram; nullus enim scriptor doni illius Daedalei fecit
41) 1. c. 1847. Nr. 32. p. 249. 42) Apollod. Biblioth. II, 4, 11. 43) Isthm. III, 81. 44) Hygini fab. 162. 45) Diod. Sic. IV., c. 29. 46) Pausanias IX., c. 27.


