16
V. 309. rde 1ον ꝙϑεν ⁴Lĩ öeris ναμοννε vνxas, 106 9u06 801x, 11) ενυμμα Ʒ⁶έρςνν.
Haec librorum scriptura a Reiskio mutata est in ögris axμιοννεσν. 0. 2. V. 4., quem secuti sunt Hermannus, qui pro νωι. ³eων seripsit ꝛ1 0.„ d.αοσν, Matthiaeus, Pflugkius. Equidem vulgatae scripturae patrocinium suscipere quam muta- tione illi locum relinquere malim, idemque sensisse videtur Hartungus ³⁸), nisi quod, num exνμοεε significare posset eluctari conatur, dubitavit. Et vere in hoc uno vocabulo versatur difficultas, quam quum sustulerimus, nemo inde in probanda vulgari haerebit scriptura. Eanoxoer“ proprie significat elaborare, tum eluctari, quum autem notum sit, verba graeca interdum pro actione vel statu ipso conatum vel initium significare, cuius rei demonstrandae gratia exempla non e longinquo sunt petenda, sed in hac ipsa tragoedia exstant ³⁵), quin hoc quoque loco sauν⁵νενει pro ⁵εe euμονοωέ accipiendum videatur, non dubito. Vere mehercle v. 581 euwovery plane eadem ratione usurpatum videmus, ubi Matthiaeus omne tulit punctum, qui explicaverit énmονέν Hdvarov: in nece avertenda labores suscipere. Quidni igitur hoc loco ös 2uαον⁹ε ϑeεν vννα explicemus: qui casus a numinibus immissos eluctari conatur? Quod si haec interpretandi ratio comprobatur, Reiskii coniectura est abii- cienda, quum praesertim ea recepta paullo obscurior exsistat dicendi ratio.
V. 340. 1d⁴eεν ει επμα⁴ddς τι νυεέ³ν εννmφμνν.
Haec est scriptura librorum, cui editores omnes corruptelam quandam inhaerere putaverunt eique tollendae operam impenderunt. Omnium illorum nullius felicius esse commentum puto quam Fixii, qui Camperum ad Electr. p. 216 z¹0l rεsdvr conicientem sequens roν exdvr endoner in contextum recepit. Eece Hartungus ⁴⁰⁹) qui solus verum investigavisse sibi videtur, procedit exclamans, nihil esse mutandum criti- cosque omnes frustra sese vexavisse. Dicit autem vir doctus, v. 549 Herculem tem- plum Iovis Servatoris nominare domum suam et aram, sed neque v. 549 Herculis est, (qui error haud scio an typothetae tribuendus sit) et v. 523.(nam de hoc solo potest cogitari) non templum sed domum suam adloquitur Hercules dicens: Salve, o tectum et vestibulum arae meae. Negari quidem non potest, v. 48. sed. Amphitryonem nar- rare, Herculem Minyis devictis altare Iovi Servatori consecravisse, sed inde nihildum colligi potest ad Hartungi opinionem probandam, quae mihi quidem nimis contorta vide- tur et quaesita. Etenim quis qui Graecorum perspicuitatem cognoverit, concedat, Am- phitryonem dicturum fuisse:„frustra filii templum celebrabamus“? et audito- res haec verba ita suppleturos fuisse: frustra igitur templum illud, quod filius tuus aedificavit, nomine Iovis Servatoris instruximus, quum tu nos non serves. Huc acce- dit, quod Herculem non templum sed aram tantum(5 G Iovi condidisse narrat Amphitryo. Quocirca, quamvis alias librorum ſidei multum tribuam, hoc tamen loco ab iis recedere Fixiique coniecturam praeferre malim.
38) Zeitschr. f. d. Alterth. 1837. Nro. 31. p. 248.. 39) cf. v. 467. 5˙οσα pro αμι⁴le εεοιαμι v. 537. 5νone pro u‿ε⁵ᷣ dανεο˙νμααν; cf. v. 550. Soph. Electra v. 313.(Wund.) Geler„dο ⁶erν οeιι μυε*⁷ο πυαοονĩ(i. e. ο⁴ερειο u⁵⁴ου) εꝓνα. 40) Zeitschr. für d. Alterthumsw. 1847 Nro. 32. p. 249.


