Aufsatz 
Quaestiones de Euripides Hercule furente / scripsit Iulius Zastra
Entstehung
Einzelbild herunterladen

15

recipi posse existimaverim. Atolluecxe verbum, cuius propria significatio est perdere, in Sophoclis Oedipo Tyr. v. 318. eleganter positum est pro 6rr¹1νν⁴eάνοσνασσ, ut a scho- liasta explicatur. Exstant quidem praeter hoc unum nulla huius usus exempla, sed hoc unum videtur sufficere, quo accedit, ut exemplorum ex analogia petitorum satis magnus inveniatur numerus. Xρααα vel oςein enim saepe nihil aliud denotat nisi meminisse vel memoria tenere 34), unde sequitur, ut vocabulum contrariae notionis Oοανναυι signiſicare possit oblivisci ³⁵⁴). Quae cum ita sint, optima efficitur sen- tentia ea quam promulgavi coniectura; νν ιο‿ννι enim est laborum oblivisei, ita ut sententia amborum versuum sit: 0 dextra manus, quam cupis arripere hastam, sed imbecillitate oblitus es omnium laborum i. e. omnium, quae praeterito perfecisti tempore. Quum autem rarior esset haec verbi Jοαα‿να signiſicatio, facile fieri potuit, ut librarius, qui de verbis explicandis desperaret, muta- tione opus esse sibi persuaderet. 3

V. 305. G τ& QOꝙv½ ετρσ⁴ιεαωσεαα φεινοωιυσιν ꝓρ2ονες

5 νυ εαιαέμφι εμeα ρἀασν mνοσν.

In libris pro qi⁴ο, quod primus Matthiaeus substituit, invenitur oidol, quam scripturam Hermannus, Witschelius retinuit, Klotzius in praef. p. VIII. acerrime de- fendit contra Pflugkium, qui Matthiaei coniecturam amplexus est atque in contextum recepit, id quod Fixius quoque fecit. Iam si versus illos opinione haud praeoccupata consideramus, facere non possumus quin Pflugkio assentiamur, miremurque, quod Klotzius codicum scripturae defendendae studio inſlammatus rei adeo apertae refraga- tus sit. Quae tandem est sententia, quae ex codicum scriptura proſiciscitur? Faciem enim hospitum fugiunt amici. Ouis autem hanc sententiam ab omni parte veram esse contendat? Sunt quidem, qui officii hospitum negligentes peregrinos supplices atrociter introitu arceant, sed inveniuntur quoque, qui summa cum liberalitate hospites excipiant. Iam haec difficultas facillimo negotio tolli potest, l⁴αs in pidoν mutato, quo facto qeuyovot» est participium, quod cum Pi4ol coniungitur et sententia inde exoriens cum in universum tum ad miseram Megarae conditionem ut quae maxime est accommodata. Nam faciem hospitum exulibus amicis unum tantum diem hilarem vultum praebere dicit. Elmsleius ³⁶) interpunctione mutata versum sanare posse sibi visus est, scribit ille: e r έεαννυτ⁴⁶ςσισπσπαασ peuyovote, pidoο, dα α. z. 2. Quae qui- dem coniectura quamquam multum quo commendetur, habet, tamen eam accipere nolim. Megara enim non ad chorum, sed ad Amphitryonem conversa haec pPronuntiat verba, cui oratione sua animum constantem et fortem iniicere sibi proposuit. Witzschelius, qui in editione sua, quae Lipsiae 1841. prodiit, librorum scripturam receperat, postmo- dum ³⁷) ad Matthiaei probabilem accessit sententiam. 5

.

34) cf. Sophqcl. Trach. v. 682.(Neuius) Eurip. Helen. v. 266(Dind.) Suppl. v. 916. cf. Porson, praef,

ad Hecubam Eurip. p. XXXV. d2 1 35) cf. Brunck. ad Soph. Oed, Tyr. v. 318.

36) ad Eurip. Med. v. 548. 37) Jahn's Jahrb. XXXV. p. 271. cf. Zeitschr. f. d. Alterthumsw. 18414. Nr. 32 p. 249.