13.—
quomodo sit tollendum, non omnes idem sentiunt. Mihi Fixii mutatio maxime arrisit, quam, 26πνισ in yp mutato et verborum positione paullulum immutata amplexus sum, Iam vero postquam Hartungi censura 27) editionis Parisiensis mihi innotuit, quam non ante versionem meam germanicam prodisse doleo, sententiam meam cum huius viri docti coniectura commutavi. Censet quidem Hartungus I. c. p. 248 in 1 Xx ⁷⁴⁶το vocabulo mendum esse occultum et librarii errore ioovr 6ouv xντοο in Geον (vel ειυυν τεοων⁴όν abisse, neque ego quidquam quod magis ad sententiae simplicitatem aptum sit, excogitari posse puto. Quo accedit, ut omnium coniecturarum, quae adhuc in medium sunt prolatae, nulla quam Hartungi minus immutat sonum ordinemque ver- borum. Praeter illud enim iam commemoratum vocabulum nihil nisi e in od mutatum voluit Hartungus. Sententia autem quam hac ratione accipimus, haec est: quasi remittentes equum iugum ferentem qui currus onus rotis acti tolerare non potest.
V. 139. Vulgatam scripturam Iαοαννυα Musgravius mutavit in εςανεα, quem secuti sunt editores tantum non omnes. Pflugkius, recepta hac coniectura, in anno- tatione critica ad hunc locum pro enhae sibi aptius dicit videri υιαάαα. Klotzius ²⁸) „e*α defendit, consentitque cum eo Fixius, quod, muνν³e scriptura retenta Lycus ex Amphitryonis, aedibus egredi dicatur. Hartungus ²⁵) perstringit eum interrogans, unde Lycus egrediens fingi possit. Non recte, opinor. V. 329. 330. enim Megara, quae vestes funebres sibi puerisquè induere vult, fervidissimis Lycum adit precibus, ut ae- des aperiri iubeat, quod ipsi sint exclasi neque aditus aedium sibi pateat. Quodsi Lycus ex Amphitryonis aedibus egressus esset, non puto eum portam clausurum fuisse, propterea quod praesens ipse facillime quominus Megara domum ingrederetur, poterat prohibere. Quae si ita sunt, Megarae preces haud dubie sunt supervacanene. Sed quamquam hac in re assensum retineo, non possum tamen non consentire cum Har- tungo dicente, αςοαά Oμ⁴eεον melae vix dici posse. IIeoey enim significat trans- gredi vel egredi, non a dire. Quapropter vulgatam scripturam revocare haud scio an praestet, quippe quae commodam admittat interpretationem. Lycus iam sub finem parodi advenit et prope aedes stans a choro conspicitur, ita ut optime dici possit n.⁴2⁴αν⁴εμιω*πιαφ‿ς—
V. 149. In libris hie versus ita exhibetur, ut duae desint syllabae, quas Erfurdtius 9 ν vocabulo supplendas coniecit, eumque secuti sunt Herman- nus, Matthiaeus, Dindorfius, Witzschelius, Fixius, neque ego hoc supplementum valde probabile iudicare dubito. Facile enim potuit ſieri, ut librarius duobus vocabulis simili modo desinentibus(vεον 960»„) lapsus alterum eorum omitteret. Quare Pflagkii coniectura suονννεέ ⁵εμοα, quantumvis sit ingeniosa, possumus carere. Hartungus autem l. c. p. 248„εο 9 G½% plane reiicit, causa adiuncta, quam haud scio an proba- verit nemo., Non inſitior quidem, tota fabula novi dei Herculis nullam fieri mentionem, id quod ne opus quidem fuit, sed inde minime videtur colligi posse, Amphitryonem clarissimo illo summi Iovis consortio non gloriatum fuisse. Quod si vere Hercules Iove
— 5 27) Zeitschrift für Alterthumswiss enschaft. 1847. Nro. 31 et 32.
28) In praefatione ad Herc. fur. p. IV. 5. 29) Zeitschr. für d. Alterth. 1844. Nro. 32 et 1847. Nro. 31 p. 248.


