12
Iam priore libelli mei parte absoluta quosdam Herculis furentis locos tractabo, tum criticae artis rationem habens, tum explicationi operam impendens, quum iudicium meum de ratione veteres scriptores recensendi studiis mihi commendata atque compro- hata paucis illustravero. Censeo autem, ut statim ab initio dicam quod sentio, librorum scripturam non esse mutandam, nisi quum verba ab illis exhibita aut nullam aut scri- ptore prorsus alienam praebeant sententiam. Ubicunque locum ita comparatum inve- nimus, ibi mendum aliquod subesse licet suspicari, et quum spe ex codicibus veram scripturam eruendi destituimur, coniecturam admitti fas est. Tamen hac in re ne nimis sagaces et subtiles simus, magno opere est cavendum, quum facile fieri possit, ut verum indagandi studio abrepti scriptoris opus plane immutemus, id quod minime artis est criticae, qua quid vere scriptor in medium protulerit, non quid scribere potuerit, sit efficiendum. At quamquam haec res tam clara est atque perspicua, ut primo obtutu comprobari posse videatur, tamen fuerunt et sunt etiamnum, neque ii linguaram anti- quarum imperiti, qui scriptura librorum neglecta suarum opinionum commenta scripto- ribus Graecorum Romanorumque attribuere non dubitent. Sed dixerit aliquis, interdum locos inveniri, quos ut scriptore, quem ardentissimo amplexi simus studio cuiusque in-
teriorem nobis comparaverimus notitiam, non satis dignos esse credamus, adducamur, nonne eos abiudicandos esse scriptori concedi oportere? Non semper! inquam. Certe non sine summa cautione est agendum. Etenim quoto cuique contigit, ut se scribendi genus alicuius scriptoris adeo quasi imbibisse, ut quovis pignore locum quendam ab eo non esse profectum contendere posset, sibi persuaderet? Praeterea ne id quidem omittendum est, cuius Horatius mentionem facit 26), interdum vel optimo poetae, excel- lentissimo historico, oratori clarissimo humani quid accidere posse. Quis enim, quam- vis summa cum admiratione colat fulgentissima illa humanitatis lumina, nihil ab iis ori- ginem traxisse, quod pulerius vel aptius possit exprimi, contendat 2 Sed haec hactenus. lam ad singulos, de quibus iudicium facere constitui, transeundum est locos.
V. 6. Teuvoν, quod libri exhibent, Pflugkius mutandum esse censuit in 01000ν, quod ei non videretur hoc verbum accipi posse pro cultoribus frequen- tem facere; hanc autem coniecturam non solum supervacaneam esse, sed ne probari quidem posse, bene ostendit Witaschelius ²⁶), librorum autem scripturam, quae bonam praebeat sententiam, retineri posse, Klotzius in praefatione ad Herculem furentem p. II. demonstrat. Perquam similis sententia exstat v. 795. 96. dg„ν τειμννυ τνυακνοωε 16⁸εντ⁵⁶ω⁵σει⁴.
V. 89. Pfluugkio placuit coniecturam Reiskii Heathiique εᷣοαενέιαννν pro αεωαιιννέι accipi; sed cur codicum scriptura temere sit respuenda, non videre me fateor. IIaοαινννεν z, non raro invenitur pro consilium dare, velut Soph. Oed. Col. v. 1181(Neuius) uei ver αοινςασν Antig. V. 1326 adο Qωάωαοωαανεαη. Aesch. Pers. V. 220(Well.) 1aντ σι Omm0mοm ⸗εμαα. Arist. Nub. v. 89 6 ν d„⁴ πηαάένννεοσα.
V. 120— 122. Libri exhibent: Aeεεας gupyodοον πην dyevreo, dο ⁴οο⁹ς εσν 100*X1drοιο πνον. Mendum latere in his verbis omnes editeres recte observant, sed
25) Hôrat. epist. ad Pis. v. 360. 4 26) Jahn's Jahrbücher. Vol. XXXV. p. 268. 3


