11
suscepit, susceptos perſecit, hominesque maximis liberavit periculis, domum redit, ty- rannumque qui regnum sibi arrogavit, obtruncat. Tantum vero abest, ut placidae se dare possit paci, ut eiusdem numinis ira iterum exagitatus in insaniam incidat, ita ut uxorem liberosque mentis non compos trucidet. Iam animum inducit vitae miserias effngere, sed magnus eius animus opprimi non potest, immo vitae asperitates tolerare quam timiditatis atque ignaviae opprobrium contrahere mavnlt. Ecce magni atque ex- celsi viri imago, qui audaci animo malorum onus tolerat neque aut deorum aut homi- num insidiis quominus finem propositum assequatur, potest deterreri 2⁰). Sic haec tragoedia aliqua ex parte cum Aeschyli Prometheo vincto possit comparari, quamvis probe sciam, vix quemquam attingere posse Aeschyleae tragoediae maiestatem.
Etsi antem hoc fuisse consilium Euripidis in componenda hac tragoedia mihi persuasi, tamen ne praetermittam sententiam meam de extrema tragoediae parte, ani- mus me impellit. Herculem Thebis discedentem Athenasque cum Theseo se conferen- tem videmus. Cur autem, duaeso, Athenas potissimum se confert, cur Theseus, Athe- narum rex, ut Hercules Thebis relietis ipsum comitetur, efficit? Consulto hoc ab Euripide ita esse institutam, nunquam hane sententiam mihi eripi patiar. Haud dubie Athenas celebrare immortalique gloria condecorare voluit eo, quod virum totius Grae- ciae excellentissimum, quem omnes Graecorum gentes honore divino colehant, Athenis habitaturum fecit. Commode autem haec patriae sune amplitudinis illustrandne ei oblata est occasio, quod Theseum ab Hercule ex inferorum vinculis ereptum esse fama exsta- bat. Induxit igitur poeta Theseum cum exercitu Herculi auxilio venientem, ut illi auxilii praestiti referret gratiam. Huc accedit, quod Athenienses vere Herculem ut deum coluerunt. Scimus enim, Athenienses primos ei sacra magna obtulisse, altaria templaque exstruxisse, dies festos in eius honorem instituisse, quinto duoque anno celebratos, quibus nomen esset Hodulelw 21). Huius igitur Herculis colendi rationis originem Euripides in hac tragoedia videtur respexisse. Simile quid est in Sophoclis Oedipo Coloneo, ubi poeta antiqua illa fabula berbene usus est ad Athenarum laudes efferendas ²²). 28
Brumoeus ²³) intimam Herculis Theseique amicitiam putat esse totius tragoe- dine finem atque consilium, verbisque ultimisque ab Hercule pronunciatis hanc stabilire conatur sententiam, quam Lessingius ²¹) in dissertatione de Senecae tragoediis, ubi Euripidis tragoediam cum Senecae fabula eodem nomine instructa comparat, optime eo refutavit, quod sic multo maiorem tragoediae partem supervacaneam esse dixit.
20) cf. Buttmanni Mythologus I. dissert. de fabula Herculis p. 267.
21) cf. Diod. Sic. IV, 39. 10 v ανο rOG,τοι τσν A2ω 8 &44olε dsy Hσιρριοςσ Taανυἀοεωωmρμα Tiu Ʒενταν ες εν dsεο 8dosαᷣeν α—mτοσ⁸ειασνσνss Oosroενιαντο τ ν rO⁴ον aνas EALvas, usra ds raura ν mτοο εαε r 0luOυιμέένν dνοοσονει dn xi'xs 90„ Tiεαν τςν Oude. Puusan. IX, 32. Polluc, Onom. VIII, c. 9. Plut. Thes. c. 35. Meursii Theseus p. 122. Otfr. Mueller. Dorier Vol. II. p. 438..
22) cf. Bernhardy, Grundriss der griech. Litter. II. p. 809.
23) Brumoy, Theatre des Grecs. A Paris 1733. tom. II. p. 722.
24) Lessing's Werke. Vol. XV. p. 123. 124.
.. eν εriνμνοη ᷑υοοιαασαιε εον HOouls, nal rore


