Aufsatz 
Quaestiones de Euripides Hercule furente / scripsit Iulius Zastra
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

rem truderet. Coniunguntur autem commode ambae tragoediae partes Iridis oratione vv. 822 seq. non prius enim dicit Iovem concessisse, ut Iuno impetum faceret in Her- culem, quam omnibus ille laboribus esset perfunetus. Quod autem Bremius I. c. con- tendit, non unam sed duas proprie esse tragoedias, non recte mihi videtur statuisse vir doctus; etenim si fabula v. 814. conclusa esset, certo unusquisque aliquid deside- raret, esset enim nobis persuasum, Iunonis iram prolatam tantum non prorsus sublatam fore, neque illam prius quieturam fuisse quam maxima in Herculem cumulasset mala. Altera autem pars, nisi vehementer erro, minime possit haberi pro tragoedia, quippe quae omni careat initio. Huc videtur accedere, quod illi terroris et misericordiae sensus, duos poetae tragici maxime student concitare, in hac tragoedia magnam habent vim in animos nostros, id quod haud dubie multo minus esset futurum, si tragoedia versu 814. esset ad ſinem perducta. Utrius enim magis nos miseret, eius qui post multas magnasque miserias tranquillitatem postremo consequitur, an eius qui omnes molestias vicisse sibi videtur, et subito fati vi inexorabili in malorum voraginem praecipitatur? Non difficile esse ad respondendum quivis mihi concesserit. Iam Hereules qui ex tot tantisque pugnis victor discessit et sperat fore ut tamquam ex longa navigatione in portum veniat, denuo tempestatum vi in altum quasi retruditur mare, ubi maiora peri- cula monstraque minantia éum circumdant.. e d Ceterum haec tragoedia non unicum est exemplum irae numinis, in qua posi- tum sit totius fabulae quasi momentum. Ouis est, cui non veniat in mentem Aiacis So- phoclei? Nonne tota haec fäbula ex ira pendet Minervae? cnius causam exponit nuntius a Teucro missus, ut Aiax eo ipso die in tentorio retineretur 15). OQuum enim Aiax Troiam esset profecturus, pater eum ut vinceret, sed deo tantum adiutore vin- ceret, est hortatus. Aiax autem respondit, deorum auxilio vel imbecillum virum victo- riam posse referre, se vero etiam sine diis gloriam se assecuturum esse sperare. Tum Minervam eum, ut hostes aggrederetur, impellentem, hoc modo est allocutus: Dea, inquit, aliis succurre, ubi ego constitero, hostes non perrumpent. His superbe dictis deam lacessivit, quae inde ab hoc tempore eum infesto persequebatur animo et quum Ulixem Atridasque ulciscendi gratia in castra Graecorum prorumperet, mente eum pri- vavit. Quivis igitur qui attento animo hanc Sophoclis tragoediam perlegerit, concedat oportet, ex ira Minervae omnia, quae Aiaci accidant, proficisci. Iam respicienti mihi en quae adhuc in medium protuli animoque reputanti id pro certo videtur statuendum esse; iram lunonis. esse vinculum, quo singulae fabulae Euripideae partes inter se connectantur. Sed ut omnes, contigisse mihi, ut hoc demonstrarem, consentiant, tamen aliquid praeteren desideratur. Cuiusvis enim tragoediae quasi fundamentum quo nita- tur, cogitatio quaedam vel sententia esse debet. Quocirca nohis obiicitur quaestio, quae- nam inveniri possit cogitatio, qua huius tragoediae summa contineatur. Quam ad quae- stionem quo melius possimus respondere, non praetermittendum esse puto, quin pau- eis rebutemus tragoediae argamentum. Hercules quem implacabile Iunonis odium urget, postquam labores illos a choro senum celebratos voluntati oraculi obtemperans

19) cf. Sophocl. Aiac. v. 748. sed.(Lob.)